CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFranciscus Petrarca

Franciscus Petrarca · Medieval

Epistolae metricae — AD PETRUM DANTIS FLORENTINUM

latín

Si sapientis habent aliquid fantasmata certi,
Spes michi magna boni, longos deus ille labores
Forsitan etherea spectans miseratur ab arce
Et lacrimis iam finis adest. O sera quietis
Tempora grata tamen! Sed quod prior ista videres
Fecit amor patrie, quam, quo melioribus astris
Nascimur, hoc animo colimus meliore parentem.
Et tua nunc igitur vigilantia pectora cure
Sollicitant memoremque sopor suspendit amantem.
Tu michi da veniam, brevior sum, dextra dolore
Segnis hebet calamumque movens sibi fessa videtur
Nodosam versare trabem: tibi cognita causa est.

Sigue explorando

Por su autor
Franciscus Petrarca · 83 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epistolae metricae — AD PAULUM HANIBALENSEM ROMANUMEpistolae metricae — AD RAINALDUM DE LIBERO PAGO VERONENSEM POETAM →

Expediente

Autor
Franciscus Petrarca
Título
Epistolae metricae — AD PETRUM DANTIS FLORENTINUM
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epistolae-metricae-ad-petrum-dantis-florentinum--franciscus-petrarca-9f1160
Cita recomendada
Franciscus Petrarca, «Epistolae metricae — AD PETRUM DANTIS FLORENTINUM», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epistolae-metricae-ad-petrum-dantis-florentinum--franciscus-petrarca-9f1160.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.