CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaArator

Arator · Medieval

Epistola ad Vigilium

latín

15 Domino sancto ac beatissimo 16 atque apostolico et in 17 toto orbe primo omnium sacerdotum, papae Vigilio, Arator subdiaconus S.

18 Moenibus undosis bellorum incendia cernens,
Pars ego tunc populi, tela paventis, eram.
19 Publica libertas, Vigili, sanctissime papa,
Advenis incluso solvere vincla gregi.
20 De gladiis rapiuntur oves, pastore ministro,
Inque humeris ferimur, te revocante, piis.
21 Corporeum satis est sic evasisse periclum,
At mihi plus animae nascitur inde salus.
22 Ecclesiam subeo dimissa naufragus aula;
Perfida mundani desero vela freti.
23 Transferor ad niveas Petri, sine turbine, caulas,
Et fruor optati jam statione soli.
24 Littoris ille sinus ad carbasa nostra paravit,
Fluctibus in mediis, cui via sicca fuit.
Esse reus potero, grates si reddere cessem.
Unius officio displicuere novem.
25 Sensibus ardor inest horum celebrare labores,
Quorum voce fides obtinet orbis iter.
Versibus ergo canam, quos Lucas rettulit actus,
Historiamque sequens carmina vera loquar.
26 Alternis reserabo modis, quod littera pandit,
Et res si qua mihi mystica corde datur.
27 Metrica vis sacris non est incognita libris;
Psalterium lyrici composuere pedes;
28 Hexametris constare sonis in origine linguae
Cantica, Hieremiae, Job quoque dicta ferunt.
29 Hoc tibi, magne Pater, cum defero munus amoris,
Respice, quod meritis debita solvo tuis.
30 Te duce tiro legor, te dogmata disco magistro;
Si quid ab ore placet, laus monitoris erit.

Sigue explorando

Por su autor
Arator · 4 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epistola ad Parthenium

Expediente

Autor
Arator
Título
Epistola ad Vigilium
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epistola-ad-vigilium--arator-1941bd
Cita recomendada
Arator, «Epistola ad Vigilium», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epistola-ad-vigilium--arator-1941bd.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.