CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaArator

Arator · Medieval

Epistola ad Parthenium

latín

Si tibi, magne, velim fasces memorare parentum,
Vix daret in tergo pagina lecta modum.
268 A proavis atavisque potens, tu stemmata vincis
Moribus, et meritis cedit origo tuis.
Optime Partheni, positum cui nomen ab aevo
Laus magis est animi, qua, verecunde, places.
Nuntia venturum signavit lingua pudorem,
269 Utque decus geminis, quod vocitaris adest.
Cingula plura geris, sed quae tu grandia reddis,
270 Nam tibi quisque datur, mox sibi crescit honos.
Quis bona tanta canat? breviter loquor, omnia tecum,
Quae faciunt magnos singula, solus habes.
Tu, facunde, sonas Rhodani Rhenique catervis;
Regia dulcisonum te probat aula virum.
Te multis opulenta quidem Germania doctum
Suscipit, et patrio gaudet amore tibi.
271 Gloria de tanto cui maxima fulget alumno,
Qualem Romuleo dat toga densa foro.
Vidi ego te, vidi juvenem sermone diserto
Hesperios proceres aequiparare senes,
Quo directus eras, legati munere functus,
Ut libertatis posceres actor opem.
Mulsisti Geticas verbis felicibus aures,
Juveruntque tuum publica vota solum.
Nil auditor ovans potuit rex ille negare,
Cujus in arbitrio tunc ea causa fuit.
272 Haec ubi fama volans celeri dispergere cursu
Coepit, et assidua sustulit aure caput;
Exiit in populos solidae pinguedo loquelae,
Stipabatque tuos anxia turba gradus;
Ut quoties motis aperires flumina labris,
Curreret aestivam ceu positura sitim.
Has ego divitias avidus contingere linguae,
Qua velut unda Tagi, tu pretiose, fluis,
273 His quoniam Laribus tenebamur in urbe Ravennae,
Hospes hians aderam nocte dieque tibi.
Quos mihi tu libros, quae nomina docta sonabas!
Quanta simul repetens codicis instar eras!
Caesaris Historias ibi primum, te duce, legi,
Quas ut ephemeridas condidit ipse sibi.
Cantabas placido dulcique lepore poetas,
In quibus ars fallax, pompa superba fuit:
Sed tamen ad visos remeabas, optime, vates,
274 Quorum metra fides ad sua jura trahit.
Qualis in Hyblaeis Ambrosius eminet hymnis,
Quos posito cunis significastis, apes.
Qualis in haec eadem Decentius arte manavit,
275 Arvernisque canis, Sidoniana chelys.
Cura mihi dudum fuerat puerilibus annis,
Versibus assiduum concelebrare melos.
Scribere quas etiam simulavit fabula partes,
Et per inane fretum sub levitate rapi.
Quae cum nostra tibi fragilis cecinisset arundo,
Et mihi, chare, tuus saepe faveret amor;
O utinam malles, dixisti, rectius hujus
Ad Domini laudes flectere vocis iter!
Et, quia nomen habes, quo te vocitamus, Arator,
Non abstrusa tibi sit, sed aperta seges
Constitui, fateor, si quando forte mererer
Ingenii fructus ad meliora sequi,
Quo te cunque loci contingeret esse, virorum
Maxime, transmitti, quod modularer, opus.
Jam stimulat promissa dies, ut debita tandem
Contractusque meos solvere, docte, velim.
Sume, quod ex nitido libavimus aequore carmen,
Et licet exiguas suscipe gratus aquas.
Oceanus rerum spatio manet altus in illo,
De quo vix laticem traximus ore brevem.
Namque ego, Romanae caulis permixtus amoenis
Ecclesiae, tonso vertice factus ovis,
276 Pascua laeta videns, et aprica volumina Christi,
Quaerebam gustu tangere cuncta meo.
Et nunc, Davidicis assuetus floribus, odas
Mandere, nunc Genesin mens cupiebat edax.
Cumque simul violas et lilia carpere mallem,
Quae vetus atque novus congeminavit odor,
Incidit ille mihi, quem regula nominat Actus,
Messis apostolicae plenus in orbe liber.
In quo nos Dominus, Petro piscante, levavit
De gremio salsi caeruleique maris.
Ostensaque dedit coelestis imagine navem,
Gentibus assumptis, exsaturare famem.
Hujus ab historia produxi carmina tiro,
Pastorique meo sedulus ora dedi.
Largius auxilio qui fert nova verba canenti,
De quo nemo potest, hoc sine, digna loqui.
Quae Patri egregio patuerunt tradita papae,
Scriniaque Ecclesiae condita rite gerunt.
Eia age! susceptos celebret collatio libros.
Mercedis pretium causa superna dabit.
Sunt quia pontifices in relligione magistri,
Gallia quos multos dat studiosa bonos.
Est ubi Firminus, venerabilis ille sacerdos,
Pascere qui populum dogmatis ore potest.
277 Hujus ad Italiae tendit laudatio fines,
Atque ultra patriam gloria nomen habet.
Ne dubita, quin grata forent documenta probatis.
Sedis apostolicae quae placuere viro.
Nec te nempe putes cariturum munere famae,
Haec, praelata operi, scripta quod edis ibi.
Ibimus ambo simul, quo pagina venerit ista,
Partheniumque decus semper in ore feret.

Sigue explorando

Por su autor
Arator · 4 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epistola ad FlorianumEpistola ad Vigilium →

Expediente

Autor
Arator
Título
Epistola ad Parthenium
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epistola-ad-parthenium--arator-ee9e4b
Cita recomendada
Arator, «Epistola ad Parthenium», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epistola-ad-parthenium--arator-ee9e4b.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.