(0737A)Quid subjecta ferat cognosces pagina, lector,
Hoc prius inspecto carmine perspicuo.
Attica distinctis praefert elementa figuris.
Assignata suis singula cum numeris.
Quis humanitati hinc designat tempora verbi,
Hisdem illinc magnum est reperire cyclum,
Hisdem partim annos ab origine digerit orbis.
Nam partim solito schemate praetitulat,
(0738A)Myriades etenim nostrate charactere signat.
Helladici reliquos dant apices numeros.
Marginibus quos extremis hinc inde notavi.
Septuaginta sequens, Hebraicamque fidem.
Hinc cyclus Graece ἔνεα καὶ δέκα θερίδα dictis.
Quod denis currat mensibus atque novem,
Qui nostro sermone decemnovennalis habetur,
Per quem paschalis annua luna redit.
(0739A)Per quem omnes prope decurrunt hac arte figurae,
Phoeniceo primus iste colore rubet.
Cernis et ἑλικὸν ψιλετρι aspergine κὺκλον.
Octo vigintique iste recurrit annis,
Bissextus cunctis in concurrentibus ut sit,
Septem namque quatèr ducta tot efficiunt.
Septeno concurrentes cohibentur arithmo.
Bissextum vero quarta reducit hiems:
His igitur cyclis per semet multiplicatis,
Efficitur Paschae maximus ille cyclus.
Qui post quingentos annos triginta duosque
In semet rediens, cuncta refert eadem.
Pensio ter quinos census indicta per annos,
Illita prasino quaeque colore viret.
Tum concurrentes per totum cerne nigrantes.
Per quas bissextum stigmata terna notant.
Undenis etiam augmentis epacta quotannis
Proficiens, post haec attitulata subest.
Subjectos quartae decimae lunae inspice soles:
(0740A)Hisque suos cernes suppositos canones.
Terminus hoc Paschae communi dicitur ore.
Hic quia dum redeat, hoc celebrare nefas:
Vindicat extremas in fine characteris oras.
Post cyclum lunae meta Quadragesimae.
Quis Paschae ipsa dies, quadragesimaeque Kalenda,
Quoque anno occurrat, hac ratione nota,
Rubra super concurrentem quacunque figura.
Hanc et in annali, quaere colore pari.
Primo nempe reperta loco quadragesimalem,
Paschalemque dehinc indicat esse diem.