(0783B)
[Kal.] Eligius Noviome tibi sub luce Decembrem
Prima designat, condigno praesul honore
[IV non.] Vero et Securo quartis litat Africa nonis.
[III non.] Cassianoque eadem libat sub martyre ternis.
[II non.] Tum pridie cum Victorio praecellet Heracleus.
[Nonae] Dalmatius martyr nonas Crispinaque servant.
[VIII id.] Octonas idus Nicolaus episcopus ornat.
[VII id.] Septenas retinet Polycarpus cum Theodoro.
[VI id.] Eutychiane nites senis Felici papa cruore
Has quoque Zenon habet conjuncto martyr honore.
[V id.] Sebastianum quinis celebramus ab urbe
Translatum, proprio quo Gallica rura patrono
Exsultant, ingens templum, cui surgit et ara,
Antiquoque nitent aequantia culmina fastus,
Has quoque virgo sibi meritis Leucadia sancit.
[IV id,] Eulaliam sancto quartis veneramur amore,
Hispanam Emeritam, cujus cruor ossaque servant.
[III id.] Roma litat Damasi ternis solemnia papae,
Occurrunt, parilemque simul Victoricus, atque
Fuscianus habent festi votique nitorem,
(0783C)Ambiana virent, quorum nunc rura cruore
Hermogenes, Donatus, bis denique coruscant.
[II id.] Tum pridie et bini conjuncto sanguine sancti.
Idus Idus Syracusa tibi Lucia dicavit,
Paschasium Christi pro nomine passa tyrannum,
Spiritus immobilem quam fecit sanctus iniquis
Esse viris, Vidoch pariter Colerisque sacerdos,
Egregiae Oceani cedunt cui saepe procellae.
[XIX k.] Nonum cum decimo jam de more calendas,
Qui vocat antistes Nicasius auget honore,
Spiridionque die praesul celebratur eodem.
[XVIII k.] Octavum cum deno Maximine retentas,
Aureliana ferax praebent, cui rura Lyaeum.
[XVII k.] Impia qui Assyrii temserunt jussa tyranni,
Quorum nec crepitans valuit terrere fidelem,
Constantemque animum fornacis flamma furentis,
Terni septeno et decimo pueri memorantur.
(0784B)[XVI k.] Ignatius sanctus deno sextoque triumphat,
Antiochenae urbis pastor martyrque, ferarum
Quem dentes panem vivum fecere, sequuntur
Quem fuso ob Christum Ruphus Sosinusque cruore
[XV k.] Quindecimus denum Moysitis sanguine vernat.
[XIV k.] Quartum cum deno Zosimus Dariusque coronant
[XIII k.] Terno cum decimo antistes Zephyrine coruscas.
[XII k.] Translati Thomae celebrat duodenus bonorem,
Aurea quo structore Dei cognoscere regnum,
India promeruit signis comitata tremendis.
[XI k.] Undecimum celebrat triceno martyre Roma.
[X k.] Victoria Christi decimus de virgine fulget.
[IX k.] Nono venturae cumulantes munera luci
Lumina pervigilesque aras, et templa paramu,
Virginibus quadraginta hic splendet quoque coelo,
Quae dignam vitam voto et virtute dicarunt.
[VIII k.] Octavo servi dignatus sumere formam,
Errantemque hominem veniens revocare Creator,
Partu virgineo mortales induit artus,
Eugeniam quoque tum memoramus Anastasiamque
Consimili Christum comitatas mente fideque.
[VII k.] [Septimus hinc Stephano Levita et martyre primo
(0784C)Excellet natum regem passumque beata,
Qui vita atque fide pugna est et morte secutus.
Anni supremum dicemus tempore mensem,
Quorum festa colat, brevibus referatque diebus
[VI k.] Dilectus Domini, verbi inspectorque superni
Pectore de Christi fontem, qui haurire perennem
Promeruit, sextum sancit lustratque Joannes.
[V k] Uberibus matrum rapuit quos dira cupido
Regnandique sitis, Christum dum perdere natum
Herodes cupit, infantes quinto veneramur.
[IV k.] Vates rexque pius divinae et stirpis origo
Insignit quartum David sermone fideque,
Urbsque Arelas Trophimo gaudens pastore coruscat.
[III k.] Mansuetus ternum, simul et Florentius ornant.
[II k.] Sylvestri pridie Romanam papa per urbem
Laetantis populos votis sibi subdit amicis,
Pontificum primus tranquillam cernere pacem
(0785)Qui meruit, dominosque orbis purgare lavacro,
Virgo Columba simul palmam virtute perennem
Percepisse suo Christum comitata cruore,
Cumque Potentiano Sabinianus eodem
Occurrit festo, aequales ara atque triumpho,
Urbem qui Senonum primi docuere patroni:
Haec tandem claudunt extremum festa Decembrem.
Terminat Arcitenens medio sua signa Decembris.
Solstitio hinc patet, celsos remeante dies,
Incipit hinc Phoebus conversus adaugere lumen.
Ecce suem fastos parat nunc iste Decembres.