Haec Arethusa suo mittit mandata Lycotae,
Cum totiens absis, si potes esse meus.
Si qua tamen tibi lecturo pars oblita deerit,
Haec erit e lacrimis facta litura meis:
Aut si qua incerto fallet te littera tractu,3.5
Signa meae dextrae iam morientis erunt.
Te modo viderunt iteratos Bactra per ortus,
Te modo munito Neuricus hostis equo,
Hibernique Getae, pictoque Britannia curru,
Ustus et Eoa discolor Indus aqua.3.10
Haecne marita fides et pactae sunt mihi noctes,
Cum rudis urgenti brachia victa dedi?
Quae mihi deductae fax omen praetulit, illa
Traxit ab everso lumina nigra rogo,
Et Stygio sum sparsa lacu, nec recta capillis3.15
Vitta data est, nupsi non comitante deo.
Omnibus heu portis pendent mea noxia vota:
Texitur haec castris quarta lacerna tuis.
Occidat, immerita qui carpsit ab arbore vallum
Et struxit querulas rauca per ossa tubas,3.20
Dignior obliquo funem qui torqueat Ocno
Aeternusque tuam pascat, aselle, famem.
Dic mihi, num teneros urit lorica lacertos?
Num gravis imbelles atterit hasta manus?
Haec noceant potius, quam dentibus ulla puella3.25
Det mihi plorandas per tua colla notas.
Diceris et macie vultum tenuasse: sed opto,
E desiderio sit color iste meo.
At mihi cum noctes induxit Vesper amaras,
Si qua relicta iacent, osculor arma tua.3.30
Tum queror in toto non sidere pallia lecto,
Lucis et auctores non dare carmen aves.
Noctibus hibernis castrensia pensa laboro
Et Tyria in radios vellera secta suos.
Et disco, qua parte fluat vincendus Araxes,3.35
Quot sine aqua Parthus milia currat equus.
Conor et e tabula pictos ediscere mundos,
Qualis et haec docti sit positura dei,
Quae tellus sit lenta gelu, quae putris ab aestu,
Ventus in Italiam qui bene vela ferat.3.40
Assidet una soror, curis et pallida nutrix
Peierat hiberni temporis esse moras.
Felix Hippolyte! nuda tulit arma papilla,
Et texit galea barbara molle caput.
Romanis utinam patuissent castra puellis!3.45
Essem militiae sarcina fida tuae,
Nec me tardarent Scythiae iuga, cum Pater altas
Aprico in glaciem frigore nectit aquas.
Omnis amor magnus, sed aperto in coniuge maior:
Hanc Venus, ut vivat, ventilat ipsa facem.3.50
Nam mihi quo? Poenis tibi purpura fulgeat ostris
Crystallusque tuas ornet aquosa manus.
Omnia surda tacent, rarisque assueta kalendis
Vix aperit clausos una puella Lares.
Glaucidos et catulae vox est mihi grata querentis:3.55
Illa tui partem vindicat una toro.
Flore sacella tego, verbenis compita velo,
Et crepat ad veteres herba Sabina focos.
Sive in finitimo gemuit stans noctua tigno,
Seu voluit tangi parca lucerna mero,3.60
Illa dies hornis caedem denuntiat agnis,
Succinctique calent ad nova lucra popae.
Ne, precor, ascensis tanti sit gloria Bactris,
Raptave odorato carbasa lina duci,
Plumbea cum tortae sparguntur pondera fundae,3.65
Subdolus et versis increpat arcus equis.
Sed — tua sic domitis Parthae telluris alumnis
Pura triumphantis hasta sequatur equos —
Incorrupta mei conserva foedera lecti.
Hac ego te sola lege redisse velim.3.70
Armaque cum tulero portae votiva Capenae,
Subscribam: 85%.