Tarpeium nemus et Tarpeiae turpe sepulcrum
Fabor et antiqui limina capta Iovis.
Lucus erat felix hederoso conditus antro,
Multaque nativis obstrepit arbor aquis:
Silvani ramosa domus, quo dulcis ab aestu4.5
Fistula poturas ire iubebat oves.
Hunc Tatius fontem vallo praecingit acerno,
Fidaque suggesta castra coronat humo.
Quid tum Roma fuit, tubicen vicina Curetis
Cum quateret lento murmure saxa Iovis?4.10
Atque ubi nunc terris dicuntur iura subactis,
Stabant Romano pila Sabina foro.
Murus erant montes: ubi nunc est curia septa,
Bellicus ex illo fonte bibebat equus.
Hinc Tarpeia deae fontem libavit: at illi4.15
Urgebat medium fictilis urna caput.
Et satis urna malae potuit mors esse puellae,
Quae voluit flammas fallere, Vesta, tuas?
Vidit arenosis Tatium proludere campis,
Pictaque per flavas arma levare iubas.4.20
Obstupuit regis facie et regalibus armis,
Interque oblitas excidit urna manus.
Saepe illa immeritae causata est omina lunae,
Et sibi tinguendas dixit in amne comas:
Saepe tulit blandis argentea lilia Nymphis,4.25
Romula ne faciem laederet hasta Tati.
Dumque subit primo Capitolia nubila fumo,
Rettulit hirsutis brachia secta rubis,
Et sua Tarpeia residens ita flevit ab arce
Vulnera, vicino non patienda Iovi.4.30
“Ignes castrorum et Tatiae praetoria turmae
Et formosa oculis arma Sabina meis,
O utinam ad vestros sedeam captiva Penates,
Dum captiva mei conspicer arma Tati.
Romani montes et montibus addita Roma4.35
Et valeat probro Vesta pudenda meo.
Ille equus, ille meos in castra reportet amores,
Cui Tatius dextras collocat ipse iubas.
Quid mirum in patrios Scyllam saevisse capillos,
Candidaque in saevos inguina versa canes?4.40
Prodita quid mirum fraterni cornua monstri,
Cum patuit lecto stamine torta via?
Quantum ego sum Ausoniis crimen factura puellis,
Improba virgineo lecta ministra foco!
Pallados extinctos si quis mirabitur ignes,4.45
Ignoscat: lacrimis spargitur ara meis.
Cras, ut rumor ait, tota pugnabitur urbe:
Tu cape spinosi rorida terga iugi.
Lubrica tota via est et perfida: quippe tacentes
Fallaci celat limite semper aquas.4.50
O utinam magicae nossem cantamina Musae!
Haec quoque formoso lingua tulisset opem.
Te toga picta decet, non quem sine matris honore
Nutrit inhumanae dura papilla lupae.
Sic, hospes, patriaeve tua regina sub aula,4.55
— Dos tibi non humilis prodita Roma venit —
Si minus, at raptae ne sint impune Sabinae:
Me rape, et alterna lege repende vices.
Commissas acies ego possum solvere: nuptae,
Vos medium palla foedus inite mea.4.60
Adde Hymenaee modos, tubicen fera murmura conde:
Credite, vestra meus molliet arma torus.
Et iam quarta canit venturam buccina lucem,
Ipsaque in Oceanum sidera lapsa cadunt.
Experiar somnum, de te mihi somnia quaeram:4.65
Fac venias oculis umbra benigna meis.”
Dixit, et incerto permisit brachia somno,
Nescia vae furiis accubuisse novis.
Nam Vesta, Iliacae felix tutela favillae,
Culpam alit et plures condit in ossa faces.4.70
Illa ruit, qualis celerem prope Thermodonta
Strymonis abscisso fertur aperta sinu.
Urbi festus erat — dixere Palilia patres —
Hic primus coepit moenibus esse dies,
Annua pastorum convivia, lusus in urbe,4.75
Cum pagana madent fercula divitiis,
Cumque super raros foeni flammantis acervos
Traiicit immundos ebria turba pedes.
Romulus excubias decrevit in otia solvi
Atque intermissa castra silere tuba.4.80
Hoc Tarpeia suum tempus rata convenit hostem:
Pacta ligat, pactis ipsa futura comes.
Mons erat ascensu dubius, festoque remissus:
Nec mora, vocales occupat ense canes.
Omnia praebebant somnos: sed Iuppiter unus4.85
Decrevit poenis invigilare tuis.
Prodiderat portaeque fidem patriamque iacentem,
Nubendique petit, quem velit ipsa, diem.
At Tatius — neque enim sceleri dedit hostis honorem —
“Nube,” ait, “et regni scande cubile mei.”4.90
Dixit, et ingestis comitum superobruit armis.
Haec, virgo, officiis dos erat apta tuis.
A duce Tarpeio mons est cognomen adeptus:
O vigil, iniustae praemia sortis habes.