CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaSextus Propertius

Sextus Propertius · Medieval

Elegiae (Propertius) — Liber III — XXV

latín

Risus eram positis inter convivia mensis,
Et de me poterat quilibet esse loquax.
Quinque tibi potui servire fideliter annos:
Ungue meam morso saepe querere fidem.
Nil moveor lacrimis: ista sum captus ab arte.25.5
Semper ab insidiis, Cynthia, flere soles.
Flebo ego discedens, sed fletum iniuria vincit:
Tu bene conveniens non sinis ire iugum.
Limina iam nostris valeant lacrimantia verbis,
Nec tamen irata ianua fracta manu.25.10
At te celatis aetas gravis urgeat annis,
Et veniat formae ruga sinistra tuae.
Vellere tum cupias albos a stirpe capillos
Ah speculo rugas increpitante tibi,
Exclusa inque vicem fastus patiare superbos,25.15
Et quae fecisti facta queraris anus.
Has tibi fatalis cecinit mea pagina diras.
Eventum formae disce timere tuae.

Sigue explorando

Por su autor
Sextus Propertius · 93 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Elegiae (Propertius) — Liber III — XXIVElegiae (Propertius) — Liber IV — I →

Expediente

Autor
Sextus Propertius
Título
Elegiae (Propertius) — Liber III — XXV
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-elegiae-propertius-liber-iii-xxv--sextus-propertius-da9721
Cita recomendada
Sextus Propertius, «Elegiae (Propertius) — Liber III — XXV», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-elegiae-propertius-liber-iii-xxv--sextus-propertius-da9721.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.