CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaSextus Propertius

Sextus Propertius · Medieval

Elegiae (Propertius) — Liber IV — I

latín

Hoc quodcumque vides, hospes, qua maxima Roma est,
Ante Phrygem Aenean collis et herba fuit:
Atque ubi Navali stant sacra Palatia Phoebo,
Euandri profugae concubuere boves.
Fictilibus crevere deis haec aurea templa,1.5
Nec fuit opprobrio facta sine arte casa,
Tarpeiusque pater nuda de rupe tenabat,
Et Tiberis nostris advena bubus erat.
Quo gradibus domus ista Remi se sustulit, olim
Unus erat fratrum maxima regna focus.1.10
Curia, praetexto quae nunc nitet alta senatu,
Pellitos habuit rustica corda patres.
Buccina cogebat priscos ad verba Quirites:
Centum illi in prato saepe senatus erat.
Nec sinuosa cavo pendebant vela theatro,1.15
Pulpita sollemnis non oluere crocos.
Nulli cura fuit externos quaerere divos,
Cum tremeret patrio pendula turba sacro,
Annuaque accenso celebrare Palilia foeno,
Qualia nunc curto lustra novantur equo.1.20
Vesta coronatis pauper gaudebat asellis,
Ducebant macrae vilia sacra boves.
Parva saginati lustrabant compita porci,
Pastor et ad calamos exta litabat ovis.
Verbera pellitus saetosa movebat arator,1.25
Unde licens Fabius sacra Lupercus habet.
Nec rudis infestis miles radiabat in armis:
Miscebant usta praelia nuda sude.
Prima galeritus posuit praetoria Lycmon,
Magnaque pars Tatio rerum erat inter oves.1.30
Hinc Titiens Ramnesque viri Luceresque coloni,
Quattuor hinc albos Romulus, egit equos.
Quippe suburbanae, parva minus urbe, Bovillae,
Et, qui nunc nulli, maxima turba, Gabi,
Et stetit Alba potens, albae suis omine nata,1.35
Hac, ubi Fidenas, longe erat ire, via.
Nil patrium, nisi nomen, habet Romanus alumnus:
Sanguinis altricem non pudet esse lupam.
Huc melius profugos misisti, Troia, Penates.
O quali vecta est Dardana puppis ave!1.40
Iam bene spondebant tunc omina, quod nihil illam
Laeserat abiegni venter apertus equi,
Cum pater in gnati trepidus cervice pependit,
Et verita est humeros urere flamma pios.
Tunc animi venere Deci, Brutique secures,1.45
Vexit et ipsa sui Caesaris arma Venus:
Arma resurgentis portans victricia Troiae
Felix terra tuos cepit, Iule, deos!
Si modo Avernalis tremulae cortina Sibyllae
Dixit Aventino rura pianda Remo,1.50
Aut si Pergameae sero rata carmina vatis
Longaevum ad Priami vera fuere caput:
“Vertite equum, Danai! male vincitis: Ilia tellus
Vivet, et huic cineri Iuppiter arma dabit.”
Optima nutricum nostris lupa Martia rebus,1.55
Qualia creverunt moenia lacte tuo!
Moenia namque pio conor disponere versu:
Hei mihi, quod nostro est parvus in ore sonus!
Sed tamen exiguo quodcumque e pectore rivi
Fluxerit, hoc patriae serviet omne meae.1.60
Ennius hirsuta cingat sua dicta corona:
Mi folia ex hedera porrige, Bacche, tua,
Ut nostris tumefacta superbiat Umbria libris,
Umbria Romani patria Callimachi.
Scandentes si quis cernet de vallibus arces,1.65
Ingenio muros aestimet ille meo.
Roma, fave, tibi surgit opus: date candida cives
Omina, et inceptis dextera cantet avis.
Sacra diesque canam et cognomina prisca locorum:
Has meus ad metas sudet oportet equus.1.70
“Quo ruis imprudens, vage, dicere facta, Properti?
Non sunt ah dextro condita fila colo.
Aversis Charisin cantas: aversus Apollo:
Poscis ab invita verba pigenda lyra.”
Certa feram certis auctoribus: aut ego vates1.75
Nescius aerata signa movere pila.
Me creat Archytae soboles Babylonius Horos,
Horos: et a proavo ducta Conone domus.
Di mihi sunt testes non degenerasse propinquos,
Inque meis libris nil prius esse fide.1.80
Nunc pretium fecere deos (et fallitur auro
Iuppiter), obliquae signa iterata rotae.
Felicesque Iovis stellas Martisque rapacis,
Et grave Saturni sidus in omne caput,
Quid moveant Pisces animosaque signa Leonis,1.85
Lotus et Hesperia quid Capricornus aqua,
Dicam, “Troia cades, et Troica Roma resurges,”
Et maris et terrae longa sepulcra canam.
Dixi ego, cum geminos produceret Arria natos,
— Illa dabat natis arma vetante deo —1.90
Non posse ad patrios sua pila referre Penates:
Nempe meam firmant nunc duo busta fidem.
Quippe Lupercus, equi dum saucia protegit ora,
Hen sibi prolapso non bene cavit equo:
Gallus at, in castris dum credita signa tuetur,1.95
Concidit ante aquilae rostra cruenta suae.
Fatales pueri, duo funera matris avarae.
Vera, sed invito contigit ista fides.
Idem ego, cum Cinarae traheret Lncina dolores,
Et facerent uteri pondera lenta moram,1.100
“Iunonis votum facite impetrabile,” dixi:
Illa parit, libris est data palma meis.
Hoc neque arenosum Libyae Iovis explicat antrum,
Aut sibi commissos fibra locuta deos,
Aut si quis motas cornicis senserit alas,1.105
Umbra neque e magicis mortua prodit aquis:
Aspicienda via est caeli versusque per astra
Trames, et ab zonis quinque petenda fides.
Exemplum grave erit Calchas: namque Aulide solvit
Ille bene haerentes ad pia saxa rates,1.110
Idem Agamemnoniae ferrum cervice puellae
Tinxit, et Atrides vela cruenta dedit:
Nec rediere tamen Danai: tu diruta fletum
Supprime et Euboicos respice, Troia, sinus.
Nauplius ultores sub noctem porrigit ignes,1.115
Et natat exuviis Graecia pressa suis.
Victor Oiliade, rape nunc et dilige vatem,
Quam vetat avelli veste Minerva sua.
Hactenus historiae: nunc ad tua devehar astra:
Incipe tu lacrimis aequus adesse novis.1.120
Umbria te notis antiqua Penatibus edit.
Mentior? an patriae tangitur ora tuae,
Qua nebulosa cavo rorat Mevania campo,
Et lacus aestivis intepet Umber aquis,
Scandentisque Asis consurgit vertice murus,1.125
Murus ab ingenio notior ille tuo?
Ossaque legisti non illa aetate legenda
Patris, et in tenues cogeris ipse Lares:
Nam tua cum multi versarent rura iuvenci,
Abstulit excultas pertica tristis opes.1.130
Mox ubi bulla rudi dimissa est aurea collo,
Matris et ante deos libera sumpta toga,
Tum tibi pauca suo de carmine dictat Apollo,
Et vetat insano verba tonare foro.
At tu finge elegos, fallax opus, baec tua castra,1.135
Scribat ut exemplo cetera turba tuo.
Militiam Veneris blandis patiere sub armis,
Et Veneris pueris utilis hostis eris.
Nam tibi victrices, quascumque labore parasti,
Eludet palmas una puella tuas:1.140
Et bene cum fixum mento discusseris uncum,
Nil erit hoc: rostro te premet ansa suo.
Illius arbitrio noctem lucemque videbis,
Gutta quoque ex oculis non nisi iussa cadet.
Nec mille excubiae nec te signata iuvabunt1.145
Limina: persuasae fallere rima sat est.
Nunc tua vel mediis puppis luctetur in undis,
Vel licet armatis hostis inermis eas,
Vel tremefacta cavo tellus diducat hiatum:
Octipedis Cancri terga sinistra time.1.150

Sigue explorando

Por su autor
Sextus Propertius · 93 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Elegiae (Propertius) — Liber III — XXVElegiae (Propertius) — Liber IV — II →

Expediente

Autor
Sextus Propertius
Título
Elegiae (Propertius) — Liber IV — I
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-elegiae-propertius-liber-iv-i--sextus-propertius-666e4f
Cita recomendada
Sextus Propertius, «Elegiae (Propertius) — Liber IV — I», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-elegiae-propertius-liber-iv-i--sextus-propertius-666e4f.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.