CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaSextus Propertius

Sextus Propertius · Medieval

Elegiae (Propertius) — Liber III — XIX

latín

Obiicitur totiens a te mihi nostra libido:
Crede mihi, vobis imperat ista magis.
Vos, ubi contempti rupistis frena pudoris,
Nescitis captae mentis habere modum.
Flamma per incensas citius sedetur aristas,19.5
Fluminaque ad fontis sint reditura caput,
Et placidum Syrtes portum et bona litora nautis
Praebeat hospitio saeva Malea suo,
Quam possit vestros quisquam reprehendere cursus
Et rapidae stimulos frangere nequitiae.19.10
Testis, Cretaei fastus quae passa iuvenci
Induit abiegnae cornua falsa bovis:
Testis Thessalico flagrans Salmonis Enipeo,
Quae voluit liquido tota subire deo.
Crimen et illa fuit patria succensa senecta19.15
Arboris in frondes condita Myrrha novae.
Nam quid Medeae referam quo tempore matris
Iram natorum caede piavit amor?
Quidve Clytaemnestrae, propter quam tota Mycenis
Infamis stupro stat Pelopea domus?19.20
Tuque o Minoa venundata, Scylla, figura,
Tondens purpurea regna paterna coma.
Hanc igitur dotem virgo desponderat hosti!
Nise, tuas portas fraude reclusit Amor.
At vos, innuptae, felicius urite taedas:19.25
Pendet Cretaea tracta puella rate.
Non tamen immerito Minos sedet arbiter Orci:
Victor erat quamvis, aequus in hoste fuit.

Sigue explorando

Por su autor
Sextus Propertius · 93 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Elegiae (Propertius) — Liber III — XIVElegiae (Propertius) — Liber III — XV →

Expediente

Autor
Sextus Propertius
Título
Elegiae (Propertius) — Liber III — XIX
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-elegiae-propertius-liber-iii-xix--sextus-propertius-921c71
Cita recomendada
Sextus Propertius, «Elegiae (Propertius) — Liber III — XIX», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-elegiae-propertius-liber-iii-xix--sextus-propertius-921c71.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.