Multa tuae, Sparte, miramur iura palaestrae,
Sed mage virginei tot bona gymnasii,
Quod non infames exercet corpore laudes
Inter luctantes nuda puella viros,
Cum pila velocis fallit per brachia iactus,14.5
Increpat et versi clavis adunca trochi,
Pulverulentaque ad extremas stat femina metas,
Et patitur duro vulnera pancratio,
Nunc ligat ad caestum gaudentia brachia loris,
Missile nunc disci pondus in orbe rotat,14.10
Gyrum pulsat equis, niveum latus ense revincit,
Virgineumque cavo protegit aere caput,
Qualis Amazonidum nudatis bellica mammis
Thermodontiacis turba, lavatur, aquis,
Et modo Taygeti, crines aspersa pruina,14.15
Sectatur patrios per iuga longa canes;
Qualis et Eurotae Pollux et Castor arenis,
Hic victor pugnis, ille futurus equis,
Inter quos Helene nudis capere arma papillis
Fertur nec fratres erubuisse deos.14.20
Lex igitur Spartana vetat secedere amantes,
Et licet in triviis ad latus esse suae,
Nec timor aut ulla est clausae tutela puellae,
Nec gravis austeri poena cavenda viri.
Nullo praemisso de rebus tute loquaris14.25
Ipse tuis: longae nulla repulsa morae.
Nec Tyriae vestes errantia lumina fallunt,
Est neque adoratae cura molesta domi.
At nostra ingenti vadit circumdata turba,
Nec digitum angusta est inseruisse via.14.30
Nec quae sint facies nec quae sint verba rogandi,
Invenias: caecum versat amator iter.
Quod si iura fores pugnasque imitata Laconum,
Carior hoc esses tu mihi, Roma, bono.