Dulcis ad hesternas fuerat mihi rixa lucernas,
Vocis et insanae tot maledicta tuae.
Cur furibunda mero mensam propellis, et in me
Proiicis insana cymbia plena manu?
Tu vero nostros audax invade capillos,8.5
Et mea formosis unguibus ora nota,
Tu minitare oculos subiecta exurere flamma,
Fac mea rescisso pectora nuda sinu.
Nimirum veri dantur mihi signa caloris:
Nam sine amore gravi femina nulla dolet.8.10
Quae mulier rabida iactat convicia lingua,
Et Veneris magnae volvitur ante pedes,
Custodum gregibus circa seu stipat euntem,
Seu sequitur medias, Maenas ut icta, vias,
Seu timidam crebro dementia somnia terrent,8.15
Seu miseram in tabula picta puella movet:
His ego tormentis animi sum verus aruspex,
Has didici certo saepe in amore notas.
Non est certa fides, quam non iniuria versat.
Hostibus eveniat lenta puella meis!8.20
Inmorso aequales videant mea vulnera collo:
Me doceat livor mecum habuisse meam.
Aut in amore dolere volo aut audire dolentem,
Sive meas lacrimas sive videre tuas.
Tecta superciliis si quando verba remittis,8.25
Aut tua cum digitis scripta silenda notas.
Odi ego, quum numquam pungunt suspiria somnos:
Semper in irata pallidus esse velim.
Dulcior ignis erat Paridi, cum Graia per arma
Tyndaridi poterat gaudia ferre suae.8.30
Dum vincunt Danai, dum restat barbarus Hector,
Ille Helenae in gremio maxima bella gerit.
Aut tecum aut pro te mihi cum rivalibus arma
Semper erunt: in te pax mihi nulla placet.
Gaude, quod nulla est aeque formosa: doleres,8.35
Si qua foret: nunc sis iure superba licet.
At tibi, qui nostro nexisti retia lecto,
Sit socer aeternum, nec sine matre domus!
Cui nunc si qua data est furandae copia noctis,
Offensa illa mihi, non tibi amica, dedit.8.40