Ergo sollicitae tu causa, pecunia, vitae es!
Per te immaturum mortis adimus iter.
Tu vitiis hominum crudelia pabula praebes:
Semina curarum de capite orta tuo.
Tu Paetum ad Pharios tendentem lintea portus7.5
Obruis insano terque quaterque mari.
Nam dum te sequitur, primo miser excidit aevo,
Et nova longinquis piscibus esca natat:
Et mater non iusta piae dare debita terrae,
Nec pote cognatos inter humare rogos,7.10
Sed tua nunc volucres astant super ossa marinae,
Nunc tibi pro tumulo Carpathium omne mare est.
Infelix Aquilo, raptae timor Orithyiae,
Quae spolia ex illo tanta fuere tibi?
Aut quidnam fracta gaudes, Neptune, carina?7.15
Portabat sanctos alveus ille viros.
Paete, quid aetatem numeras? quid cara natanti
Mater in ore tibi est? non habet unda deos.
Nam tibi nocturnis ad saxa ligata procellis
Omnia detrito vincula fune cadunt.7.20
Sunt Agamemnonias testantia litora curas,
Quae notat Argynni poena, Athamantiadae.
Hoc iuvene amisso classem non solvit Atrides,
Pro qua mactata est Iphigenia mora.
Reddite corpus humo, positaque in gurgite vita7.25
Paetum sponte tua, vilis arena, tegas:
Et quotiens Paeti transibit nauta sepulcrum,
Dicat: “Et audaci tu timor esse potes.”
Ite, rates curvas et leti texite causas:
Ista per humanas mors venit acta manus.7.30
Terra parum fuerat fatis: adiecimus undas,
Fortunae miseras auximus arte vias.
Ancora te teneat, quem non tenuere Penates?
Quid meritum dicas, cui sua terra parum est?
Ventorum est, quodcumque paras: haud ulla carina7.35
Consenuit, fallit portus et ipse fidem.
Natura insidias pontum substravit avaris:
Ut tibi succedat, vix semel esse potest.
Saxa triumphales fregere Capharea puppes,
Naufraga cum vasto Graecia tracta salo est.7.40
Paullatim socium iacturam flevit Ulixes,
In mare cui soliti non valuere doli.
Quod si contentus patrio bove verteret agros,
Verbaque duxisset pondus habere mea,
Viveret ante suos dulcis conviva Penates,7.45
Pauper, at in terra, nil ubi flare potest.
Non tulit hic Paetus stridorem audire procellae
Et duro teneras laedere fune manus,
Sed Thyio thalamo aut Oricia terebintho
Effultum pluma versicolore caput.7.50
Huic fluctus vivo radicitus abstulit ungues,
Et miser invisam traxit hiatus aquam:
Hunc parvo ferri vidit nox improba ligno.
Paetus ut occideret, tot coiere mala.
Flens tamen extremis dedit haec mandata querelis,7.55
Cum moribunda niger clauderet ora liquor.
“Di maris Aegaei quos sunt penes aequora, Venti,
Et quaecumque meum degravat unda caput,
Quo rapitis miseros primae lanuginis annos?
Attulimus longas in freta vestra manus.7.60
Ah miser alcyonum scopulis affligar acutis:
In me caeruleo fuscina sumpta deo est.
At saltem Italiae regionibus evehat aestus:
Hoc de me sat erit si modo matris erit.”
Subtrahit haec fantem torta vertigine fluctus;7.65
Ultima quae Paeto voxque diesque fuit.
O centum aequoreae Nereo genitore puellae,
Et tu materno tacta dolore Thetis,
Vos decuit lasso subponere brachia mento:
Non poterat vestras ille gravare manus.7.70
At tu, saeve Aquilo, numquam mea vela videbis:
Ante fores dominae condar oportet iners.