Quae tibi si veris animis est questa puella,6.35
Hac eadem rursus, Lygdame, curre via,
Et mea cum multis lacrimis mandata reporta,
Iram, non fraudes esse in amore meo.
Me quoque consimili impositum torquerier igni
Iurabo et bis sex integer esse dies.6.40
Quod mihi si tanto felix concordia bello
Extiterit, per me, Lygdame, liber eris.