CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaSextus Propertius

Sextus Propertius · Medieval

Elegiae (Propertius) — Liber II — XXIII

latín

Cui fuit indocti fugienda haec semita vulgi,
Ipsa petita lacu nunc mihi dulcis aqua est.
Ingenuus quisquam alterius dat munera servo,
Ut promissa suae verba ferat dominae?
Et quaerit totiens: “Quaenam nunc porticus illam23.5
Integit?” et “Campo quo movet illa pedes?”
Deinde, ubi pertuleris, quos dicit fama, labores
Herculis, ut scribat: “Muneris ecquid habes?”
Cernere uti possis vultum custodis amari,
Captus et immunda saepe latere casa?23.10
Quam care semel in toto nox vertitur anno!
Ah pereant, si quos ianua clausa iuvat!
Contra, reiecto quae libera vadit amictu,
Custodum et nullo septa timore, placet,
Cui saepe immundo Sacra conteritur Via socco,23.15
Nec sinit esse moram, si quis adire velit.
Differet haec numquam, nec poscet garrula, quod te
Astrictus ploret saepe dedisse pater,
Nec dicet: “Timeo: propera iam surgere, quaeso:
Infelix, hodie vir mihi rure venit.”23.20
Et quas Euphrates et quas mihi misit Orontes,
Me iuerint: nolim furta pudica tori,
Libertas quoniam nulli iam restat amanti,
Nullus liber erit, si quis amare volet.

Sigue explorando

Por su autor
Sextus Propertius · 93 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Elegiae (Propertius) — Liber II — XXIIElegiae (Propertius) — Liber II — XXIV →

Expediente

Autor
Sextus Propertius
Título
Elegiae (Propertius) — Liber II — XXIII
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-elegiae-propertius-liber-ii-xxiii--sextus-propertius-20d43b
Cita recomendada
Sextus Propertius, «Elegiae (Propertius) — Liber II — XXIII», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-elegiae-propertius-liber-ii-xxiii--sextus-propertius-20d43b.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.