CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaSextus Propertius

Sextus Propertius · Medieval

Elegiae (Propertius) — Liber I — XI

latín

Ecquid te mediis cessantem, Cynthia, Bais,
Qua iacet Herculeis semita litoribus,
Et modo Thesproti mirantem subdita regno
Proxima Misenis aequora nobilibus,
Nostri cura subit memores a! ducere noctes?11.5
Ecquis in extremo restat amore locus?
An te nescio quis simulatis ignibus hostis
Sustulit e nostris, Cynthia, carminibus?
Atque utinam mage te, remis confisa minutis,
Parvula Lucrina cumba moretur aqua,11.10
Aut teneat clausam tenui Teuthrantis in unda
Alternae facilis cedere lympha manu,
Quam vacet alterius blandos audire susurros
Molliter in tacito litore compositam,
Ut solet amota labi custode puella,11.15
Perfida communis nec meminisse deos:
Non quia perspecta non es mihi cognita fama,
Sed quod in hac omnis parte timetur amor.
Ignosces igitur, si quid tibi triste libelli
Attulerint nostri: culpa timoris erit.11.20
An mihi nunc maior carae custodia matris?
Aut sine te vitae cura sit ulla meae?
Tu mihi sola domus, tu, Cynthia, sola parentes,
Omnia tu nostrae tempora laetitiae.
Seu tristis veniam seu contra laetus amicis,11.25
Quicquid ero, dicam "Cynthia causa fuit."
Tu modo quam primum corruptas desere Baias:
Multis ista dabunt litora discidium,
Litora quae fuerant castis inimica puellis:
Ah pereant Baiae, crimen Amoris, aquae!11.30

Sigue explorando

Por su autor
Sextus Propertius · 93 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Elegiae (Propertius) — Liber I — XIElegiae (Propertius) — Liber I — XII →

Expediente

Autor
Sextus Propertius
Título
Elegiae (Propertius) — Liber I — XI
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-elegiae-propertius-liber-i-xi--sextus-propertius-4e1a9a
Cita recomendada
Sextus Propertius, «Elegiae (Propertius) — Liber I — XI», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-elegiae-propertius-liber-i-xi--sextus-propertius-4e1a9a.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.