CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaSextus Propertius

Sextus Propertius · Medieval

Elegiae (Propertius) — Liber I — XII

latín

Quid mihi desidiae non cessas fingere crimen
Quod faciat nobis, Pontice, Roma moram?
Tam multa illa meo divisast milia lecto
Quantum Hypanis Veneto dissidet Eridano;
Nec mihi consuetos amplexu nutrit amores12.5
Cynthia, nec nostra dulcis in aures sonat.
Olim gratus eram: non ullo tempore cuiquam
Contigit ut simili posset amare fide
Invidiae fuimus: num me deus obruit? an quae
Lecta Prometheis dividit herba iugis?12.10
Non sum ego qui fueram: mutat via longa puellas.
Quantus in exiguo tempore fugit amor!
Nunc primum longas solus cognoscere noctes
Cogor et ipse meis auribus esse gravis.
Felix qui potuit praesenti flere puellae12.15
(Non nihil aspersus gaudet Amor lacrimis),
Aut, si despectus, potuit mutare calores
(Sunt quoque translato gaudia servitio).
Mi neque amare aliam neque ab hac desistere fas est:
Cynthia prima fuit, Cynthia finis erit.12.20

Sigue explorando

Por su autor
Sextus Propertius · 93 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Elegiae (Propertius) — Liber I — XIElegiae (Propertius) — Liber I — XIII →

Expediente

Autor
Sextus Propertius
Título
Elegiae (Propertius) — Liber I — XII
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-elegiae-propertius-liber-i-xii--sextus-propertius-0cc58e
Cita recomendada
Sextus Propertius, «Elegiae (Propertius) — Liber I — XII», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-elegiae-propertius-liber-i-xii--sextus-propertius-0cc58e.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.