CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaSextus Propertius

Sextus Propertius · Medieval

Elegiae (Propertius) — Liber I — VI

latín

Non ego nunc Hadriae uereor mare noscere tecum
Tulle, neque Aegaeo ducere uela salo,
Cum quo Rhipaeos possim conscendere montis
Ulterius domos uadere Memnonias;
Sed me complexae remorantur uerba puellae,6.5
Mutatoque graues saepe colore preces.
Illa mihi totis argutat noctibus ignis,
Et queritur nullos esse relicta deos;
Illa meam mihi iam se denegat, illa minatur,
Quae solet irato tristis amica uiro.6.10
His ego non horam possum durare querelis:
A pereat, si quis lentus amare potest!
An mihi sit tanti doctas cognoscere Athenas
Atque Asiae ueteres cernere diuitias,
Ut mihi deducta faciat conuicia puppi6.15
Cynthia et insanis ora notet manibus,
Osculaque opposito dicat sibi debita uento,
Et nihil infido durius esse uiro?
Tu patrui meritas conare anteire securis,
Et uetera oblitis iura refer sociis.6.20
Nam tua non aetas umquam cessauit amori,
Semper et armatae cura fuit patriae;
Et tibi non umquam nostros puer iste labores
Afferat et lacrimis omnia nota meis!
Me sine, quem semper uoluit fortuna iacere,6.25
Hanc animam extremae reddere nequitiae.
Multi longinquo periere in amore libenter,
In quorum numero me quoque terra tegat.
Non ego sum laudi, non natus idoneus armis:
Hanc me militiam fata subire uolunt.6.30
At tu seu mollis qua tendit Ionia, seu qua
Lydia Pactoli tingit arata liquor;
Seu pedibus terras seu pontum carpere remis
Ibis, et accepti pars eris imperii:
Tum tibi si qua mei ueniet non immemor hora,6.35
Uiuere me duro sidere certus eris.

Sigue explorando

Por su autor
Sextus Propertius · 93 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Elegiae (Propertius) — Liber I — VElegiae (Propertius) — Liber I — VII →

Expediente

Autor
Sextus Propertius
Título
Elegiae (Propertius) — Liber I — VI
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-elegiae-propertius-liber-i-vi--sextus-propertius-c59c0a
Cita recomendada
Sextus Propertius, «Elegiae (Propertius) — Liber I — VI», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-elegiae-propertius-liber-i-vi--sextus-propertius-c59c0a.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.