CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaSextus Propertius

Sextus Propertius · Medieval

Elegiae (Propertius) — Liber I — VII

latín

Dum tibi Cadmeae dicuntur, Pontice, Thebae
Armaque fraternae tristia militiae,
Atque, ita sim felix, primo contendis Homero,
(Sint modo fata tuis mollia carminibus:)
Nos, ut consuemus, nostros agitamus amores,7.5
Atque aliquid duram quaerimus in dominam;
Nec tantum ingenio quantum seruire dolori
Cogor et aetatis tempora dura queri.
Hic mihi conteritur uitae modus, haec mea fama est,
Hinc cupio nomen carminis ire mei.7.10
Me laudent doctae solum placuisse puellae,
Pontice, et iniustas saepe tulisse minas;
Me legat assidue post haec neglectus amator,
Et prosint illi cognita nostra mala.
Te quoque si certo puer hic concusserit arcu,7.15
(Quod nolim: nostros te uiolasse deos!)
Longe castra tibi, longe miser agmina septem
Flebis in aeterno surda iacere situ;
Et frustra cupies mollem componere uersum,
Nec tibi subiciet carmina serus Amor.7.20
Tum me non humilem mirabere saepe poetam,
Tunc ego Romanis praeferar ingeniis;
Nec poterunt iuuenes nostro reticere sepulcro
"Ardoris nostri magne poeta, iaces."
Tu caue nostra tuo contemnas carmina fastu:7.25
Saepe uenit magno faenore tardus Amor.

Sigue explorando

Por su autor
Sextus Propertius · 93 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Elegiae (Propertius) — Liber I — VIElegiae (Propertius) — Liber I — VIII →

Expediente

Autor
Sextus Propertius
Título
Elegiae (Propertius) — Liber I — VII
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-elegiae-propertius-liber-i-vii--sextus-propertius-b51e09
Cita recomendada
Sextus Propertius, «Elegiae (Propertius) — Liber I — VII», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-elegiae-propertius-liber-i-vii--sextus-propertius-b51e09.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.