CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaSextus Propertius

Sextus Propertius · Medieval

Elegiae (Propertius) — Liber I — IX

latín

Dicebam tibi venturos, irrisor, amores,
Nec tibi perpetuo libera verba fore:
Ecce iaces supplexque venis ad iura puellae
Et tibi nunc quaevis imperat empta modo.
Non me Chaoniae vincant in amore columbae9.5
Dicere, quos iuvenes quaeque puella domet.
Me dolor et lacrimae merito fecere peritum:
Atque utinam posito dicar amore rudis!
Quid tibi nunc misero prodest grave dicere carmen
Aut Amphioniae moenia flere lyrae?9.10
Plus in amore valet Mimnermi versus Homero:
Carmina mansuetus lenia quaerit Amor.
I quaeso et tristis istos sepone libellos,
Et cane quod quaevis nosse puella velit!
Quid si non esset facilis tibi copia? nunc tu9.15
Insanus medio flumine quaeris aquam.
Necdum etiam palles, vero nec tangeris igni:
Haec est venturi prima favilla mali.
Tum magis Armenias cupies accedere tigris
Et magis infernae vincula nosse rotae,9.20
Quam pueri totiens arcum sentire medullis
Et nihil iratae posse negare tuae.
Nullus Amor cuiquam facilis ita praebuit alas,
Ut non alterna presserit ille manu.
Nec te decipiat, quod sit satis illa parata:9.25
Acrius illa subit, Pontice, si qua tua est;
Quippe ubi non liceat vacuos seducere ocellos,
Nec vigilare alio nomine cedat Amor.
Qui non ante patet, donec manus attigit ossa:
Quisquis es, assiduas a fuge blanditias!9.30
Illis et silices et possint cedere quercus,
Nedum tu possis, spiritus iste levis.
Quare, si pudor est, quam primum errata fatere:
Dicere quo pereas saepe in amore levat.

Sigue explorando

Por su autor
Sextus Propertius · 93 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Elegiae (Propertius) — Liber I — IVElegiae (Propertius) — Liber I — V →

Expediente

Autor
Sextus Propertius
Título
Elegiae (Propertius) — Liber I — IX
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-elegiae-propertius-liber-i-ix--sextus-propertius-376858
Cita recomendada
Sextus Propertius, «Elegiae (Propertius) — Liber I — IX», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-elegiae-propertius-liber-i-ix--sextus-propertius-376858.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.