CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaSextus Propertius

Sextus Propertius · Medieval

Elegiae (Propertius) — Liber I — IV

latín

Quid mihi tam multas laudando, Basse, puellas
Mutatum domina cogis abire mea?
Quid me non pateris vitae quodcumque sequetur
Hoc magis assueto ducere servitio?
Tu licet Antiopae formam Nycteidos et tu4.5
Spartanae referas laudibus Hermionae,
Et quascumqne tulit formosi temporis aetas:
Cynthia non illas nomen habere sinet:
Nedum, si levibus fuerit collata figuris,
Inferior duro iudice turpis eat.4.10
Haec sed forma mei pars est extrema furoris:
Sunt maiora, quibus, Basse, perire iuvat,
Ingenuus color et multis decus artibus et quae
Gaudia sub tacita ducere veste libet:
Quo magis et nostros contendis solvere amores,4.15
Hoc magis accepta fallit uterque fide.
Non impune feres. Sciet haec insana puella,
Et tibi non tacitis vocibus hostis erit:
Nec tibi me post haec committet Cynthia, nec te
Quaeret: erit tanti ciiminis illa memor,4.20
Et te circum omnes alias irata pnellas
Differet: heu nullo limine carus eris.
Nullas illa suis contemnet fletibus aras,
Et quicumque sacer, qualis, ubique, lapis.
Non ullo gravius tentatur Cynthia damno,4.25
Quam sibi cum rapto cessat amore deus,
Praecipue nostri. Maneat sic semper, adoro,
Nec quicquam ex illa quod querar inveniam.

Sigue explorando

Por su autor
Sextus Propertius · 93 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Elegiae (Propertius) — Liber I — IIIElegiae (Propertius) — Liber I — IX →

Expediente

Autor
Sextus Propertius
Título
Elegiae (Propertius) — Liber I — IV
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-elegiae-propertius-liber-i-iv--sextus-propertius-28ddcb
Cita recomendada
Sextus Propertius, «Elegiae (Propertius) — Liber I — IV», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-elegiae-propertius-liber-i-iv--sextus-propertius-28ddcb.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.