Martis Romani festae venere kalendae
— exoriens nostris hic fuit annus avis —
et vaga nunc certa discurrunt undique pompa
perque vias urbis munera perque domos.
Dicite, Pierides, quonam donetur honore 5
seu mea, seu fallor, cara Neaera tamen.
Carmine formosae, pretio capiuntur avare:
gaudeat, ut digna est, versibus illa meis.
Lutea sed niveum involvat membrana libellum,
pumex et canas tondeat ante comas, 10
summaque praetexat tenuis fastigia chartae
indicet ut nomen littera facta tuum,
atque inter geminas pingantur cornua frontes:
sic etenim comptum mittere oportet opus.
Per vos, auctores huius mihi carminis, oro 15
Castaliamque umbram Pieriosque lacus,
ite domum cultumque illi donate libellum,
sicut erit: nullus defluat inde color.
Illa mihi referet, si nostri mutua cura est,
an minor, an toto pectore deciderim. 20
Sed primum meritam larga donate salute
atque haec submisso dicite verba sono:
Haec tibi vir quondam, nunc frater, casta Neaera,
mittit et accipias munera parva rogat,
teque suis iurat caram magis esse medullis, 25
sive sibi coniunx sive futura soror;
sed potius coniunx: huius spem nominis illi
auferet extincto pallida Ditis aqua.