CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaAlbius Tibullus

Albius Tibullus · Medieval

Elegiae (Albius Tibullus) — III — II

latín

Qui primus caram iuveni carumque puellae
eripuit iuvenem, ferreus ille fuit;
durus et ille fuit, qui tantum ferre dolorem,
vivere et erepta coniuge qui potuit.
Non ego firmus in hoc, non haec patientia nostro 5
ingenio: frangit fortia corda dolor;
nec mihi vera loqui pudor est vitaeque fateri,
tot mala perpessae, taedia nata meae.
Ergo cum tenuem fuero mutatus in umbram
candidaque ossa supra nigra favilla teget, 10
ante meum veniat longos incompta capillos
et fleat ante meum maesta Neaera rogum;
sed veniat carae matris comitata dolore:
maereat haec genero, maereat illa viro.
Praefatae ante meos manes animamque precatae 15
perfusaeque pias ante liquore manus,
pars quae sola mei superabit corporis, ossa
incinctae nigra candida veste legent
et primum annoso spargent collecta lyaeo,
mox etiam niveo lacte parent, 20
post haec carbaseis umorem tollere velis
atque in marmorea ponere sicca domo.
Illic quas mittit dives Panchaia merces
Eoique Arabes, dives et Assyria,
et nostri memores lacrimae fundantur eodem: 25
sic ego componi versus in ossa velim.
Sed tristem mortis demonstret littera causam
atque haec in celebri carmina fronte notet:
Lygdamus hic situs est: dolor huic et cura Neaerae,
coniugis ereptae, causa perire fuit. 30

Sigue explorando

Por su autor
Albius Tibullus · 36 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Elegiae (Albius Tibullus) — III — IElegiae (Albius Tibullus) — III — III →

Expediente

Autor
Albius Tibullus
Título
Elegiae (Albius Tibullus) — III — II
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-elegiae-albius-tibullus-iii-ii--albius-tibullus-ca2b40
Cita recomendada
Albius Tibullus, «Elegiae (Albius Tibullus) — III — II», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-elegiae-albius-tibullus-iii-ii--albius-tibullus-ca2b40.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.