CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMetellus Tegernseensis

Metellus Tegernseensis · Medieval

Eclogae (Metellus) — VI

latín

Cepta Siracusis nos iungant carmina Musis,
Silvestrique via pudeat nichil, alma Thalia,
Quin pecorum cura digne recinas tua iura.
Nos te sectemur, nec enim, dux diva, veremur
5Divinis humana, novis rebus veterana
Quamlibet alterno tamen ore peracta moderno
Ornamenta creare. Docet nos legifer hac re
Sic declarari sacra, sic hostes superari,
Vt Menfeorum variis opibus spoliorum
10Israel armetur, sedes sacranda paretur.
Victor iunctus et ipse thoro placet Ethyopisse,
Vindice cui lepra soror emendat sua probra.
Presul ob hoc supera nec transit liber ab ira.
Post superans reges et prelia, dans quoque leges
15Nobis rursus in hanc rem dux sacer instruit aurem,
Captivam tonsam mandans ita ducere sponsam,
Vt cesis unguis crinisque prius moribundis
Sit sociale thoris vivi decus omne nitoris.
Pulsis errorum iam turmis barbaricorum
20In Romanarum prior agmine chordicinarum
Risit clarisonis modulis michi Musa Maronis.
Hanc acceptavi puer et crescens adamavi,
Quam cum despondi, victoris iure totondi
Cuncta profanorum resecans moribunda deorum.
25Cetera queque iuvant et amore perennia vivant,
Innocui flores fraglent, Deitatis honores.
Non timeam sacra spolium ponens super ara,
Si quid ab hac preda dignum raperet mea sceda:
Ex devictorum spoliis David allophilorum
30Sanxit opus templo toto mirabile seclo.
Viderat ingentem vir peste bovem recidentem,
Vir pecoris sollers et agresti munere pollens.
Languida tendebat bos menbra soloque iacebat,
Quem vovit dominus, si sanet peste Quirinus,
35Ipsius sacram deduci munus ad aram.
Bos non surgebat, possessor ut hec referebat.
Caulas, ergo iubet, quo verna cadavere mundet.
Audit iussa lanista capitque paratior ista.
Exerto cultro taurum superastitit ultro
40Et parat invalidum pecus impiger aggrediendum.
Adtactus leviter bos exilit inpacienter,
Inde fuga rapiente petit rus curte patente.
Rusticus hunc sectatur, eum servus comitatur.
Ad mirum signi plebs e lare cursitat omni.
45Hic cruciamine plena superveniebat egena,
Anxia natorum famis inprobitate suorum,
Quos aluit viduata viro, rebus tenuata.
Martyris hec sub honore Deique petebat amore
Ad ter dena sibi taurum nummismata vendi.
50Largius oranti pius hic precium breve danti
Sic pecus indulsit, domui quod leta reduxit.
Nummos taxatos in cere merce redactos
Detulit almigeni secum pro laude Quirini
Ipsius hinc tumbam sponsor properans adeundam.
55Ponit munus ibi, rem narrat ab ordine totam
Martyris ex virtute vie causam sibi motam,
Qui languens animal pietate potens reparavit,
Ex cuius precio sacris hic dona paravit.
Cantu plebisono reboat laus digna Quirino.

Sigue explorando

Por su autor
Metellus Tegernseensis · 20 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Eclogae (Metellus) — VEclogae (Metellus) — VII →

Expediente

Autor
Metellus Tegernseensis
Título
Eclogae (Metellus) — VI
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-eclogae-metellus-vi--metellus-tegernseensis-9f13e5
Cita recomendada
Metellus Tegernseensis, «Eclogae (Metellus) — VI», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-eclogae-metellus-vi--metellus-tegernseensis-9f13e5.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.