CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMetellus Tegernseensis

Metellus Tegernseensis · Medieval

Eclogae (Metellus) — II

latín

Dum movisse pedes sacras vult pastor ad edes
Anxius armenti Coridon a clade retenti,
Quo successus ei bonus et fuga perniciei
Esset, pestifera subeat si morbus ab aura,
5Voverat electam forma prestante iuvencam,
Que cornu penas dabat et pede sparsit arenas,
Delicie pecoris, totius opima decoris.
Hec votis aptata viget campis spaciata
Et capit incrementa sui per pascua leta.
10Rusticus ut cernebat eam, quia proficiebat,
Dono quod vovit, pecudem fallendo removit,
Perfidus atque tenax, tantillo munere mendax.
Que dum pascebat sub frondibus, hic veniebat
Et secum tacita sic mente revolverat ista:
15"Heu mea prepollens o bucula, cur ego tollens
Te michimet cuiquam fatuus te largiar umquam?
Invideamne mei pecoris te progeniei?
Non ita stultus ego tam pulchra stirpe carebo,
Non datur hoc munus: solus manet ipsemet unus,
20Qui non sic ulli cupiat, sicut sibi soli."
Hec ait et voti cadit omnis cura remoti,
Spes quoque divine fidei, tibi prompta, Quirine,
Hinc absistebat, nec, quid speraret, habebat;
Assidue mentem relegens diversa tuentem
25Reddere vota volebat et hoc itidem renuebat,
Cordis inops, mestus super ereptos sibi questus,
Si munus solvisset ei, qui cuncta dedisset.
Ah Coridon, Coridon, que te demencia cepit?
Ah voti fallax, que te vecordia cepit?
30Munificus parere voles nulloque carere?
Sit promittendo satis actum, non tribuendo,
Si quibus arte date fidei quid restat apud te?
Sin aliter scires, aliter tractanda Dei res.
Rusticus hic quid nosset enim, quid noscere posset?
35Rusticus est Coridon, nec munera providet are;
Rusticus est, qui non votum studet accelerare.
Is dum cunctatur dare, bis annus replicatur.
Que retinebatur species bovis, amplificatur,
Os torvum tauri, caput et pilus hircior auri
40Et latus inmensum longe paleareque tensum,
Cornua gessit obunca, sub his ingentia cuncta.
Incedens panda tersit vestigia cauda.
Pro cuius forma iuris decedere norma
Sponsor persuasus duros adigit sibi casus.
45Martyris instabat nox, qua celos penetrabat.
Iam clara surgente die, grege prata petente
Bis gemini venere lupi, pecus insiliere;
Voto debentem reddi, medio gradientem
Armento rapuere, minutatim secuere,
50Non contingentes hanc ultra, sed fugientes,
Nec nocuere gregem reliquum, quo noscere legem
Vindicte celestis eis posses documentis.
Inde fides adolevit, ob id reverentia crevit,
Alme Quirine, tibi; valuit correptio plebi.
55Vota reus perfert, que raro quis bene differt,
Emandatque more culpam subeunte pudore.

Sigue explorando

Por su autor
Metellus Tegernseensis · 20 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Eclogae (Metellus) — IEclogae (Metellus) — III →

Expediente

Autor
Metellus Tegernseensis
Título
Eclogae (Metellus) — II
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-eclogae-metellus-ii--metellus-tegernseensis-86c06c
Cita recomendada
Metellus Tegernseensis, «Eclogae (Metellus) — II», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-eclogae-metellus-ii--metellus-tegernseensis-86c06c.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.