Tytire, tu magni recubans in margine stagni,
Silvestri tenuique fide pete iura peculii:
Nos patrie fines et dulcia linquimus arva
Et nostri pecoris tua dura replebimus arva.
5Expectes frustra nos, Tytire, lentus in umbra.
O Melibee, Deus nobis hec otia fecit,
Qui curas hominum prope nos pecorum quoque fecit.
Nobis nempe bonus semper fuit ille patronus,
Votivum munus cui felix adtulit annus.
10Ille boves superare luem permisit et are
Inscriptam plebem tribuit sperare salutem.
Non hoc invisum, magis id mirum michi visum:
Grandine cur et peste ferit nos aura frequente?
Exanimes illos retulisti nempe gemellos,
15Qui sedere vagi flagrante sub arbore fagi
De celo tacta. Nunc est ubi gratia tanta,
Cuius opem iactas, cuius bona mira retractas,
Qua timidis saltem liceat sperare salutem?
Quas populi doluere, Dei plagas meruere
20Munera spondentes sanctis et non redibentes.
Dum venerabantur sancti, dum vota dabantur,
Omnia leta fuere, procul mala cuncta fuere;
Temperies anni nil pertulit inclita dampni,
Sol terras refovebat, opes tellus pariebat,
25Etas crescebat nec, quid sit grando, sciebat.
Ex quo sanctorum iam gloria nulla locorum
Conducit populos, sors anxia deterit illos
Temperie mesta vix arta ferens alimenta.
Ecce solo sterili pallescunt lumina celi,
30Mors plebi pecorique frequens incumbit ubique.
Et que causa tibi suberat loca sacra videndi,
Numquid ut offerres magis aut oblata referres?
Libertas, mentes que fert ad utrumque volentes,
Muneris expertem me non adeo nec inertem
35A puero canos respexerat usque sub annos,
Vt nos argueres iuste, quocumque cadet res,
Et prius a vita quam mente relinquar ab ista,
Premoriar gratis, dum stabit gloria sanctis.
Sed dicis verum: presens mutatio rerum
40Omnia precidit, que pristina copia vidit.
Dum res pollebat seu mens me leva tenebat,
Libera spes vulgi quod abest, nec cura peculii
Ausa fuit magnos non formidare tyrannos;
Seu pax florebat, mens et me leta gerebat,
45Quod cantaret heros regio letissima veros,
Quam votiva meis exibat victima septis,
Pinguior et sacre veniebat caseus are!
Plurima tempus adusque meum sexus utriusque
Ex atavis pensum solvebat dextera censum.
50Mirabar, neclecta quod improperas sacra festa
Patroni tanti per secla diu celebrati,
Cui miro digna pendere sub arbore signa,
Scis sanatorum varia cura miserorum.
Cum referas talem famulatum tam specialem,
55Quem veterum pietas nec presens deserit etas,
Dic, quos culpabas votique reos memorabas,
Ob quorum facinus foret aer et ipse malignus,
Que promisisset, tellus mentita fuisset.
Sic illum testor iuvenem tibi, celice rector,
60Testem condignum rutilante cruore Quirinum,
Sic eius curas populis pecorique futuras,
Sic eius sacram signis clarentibus aram
Nobis eterna lustrandam rite lucerna,
Quam votis magnis cumulabimus ecce quotannis,
65Nil me fallaci verbove referre procaci,
Nil dubie cecinisse rei, sic me iuvet ipse!
Fortunate senex, etsi tibi parva supellex,
Ampla fides credi dat, si quid habes referendi.
Res iam procedunt: ergo tua rura manebunt
70Et tibi magna satis, quamvis agris breviatis
Plura lapis nudus teneat, limus quoque crudus,
Ac fossis udis squalens tegat ulva paludis.
Hoc, inquam, flendum quis deneget atque dolendum?
Quis vetet hoc queri, si det Deus, id retineri?
75Credo, diu multum scelus hoc non ibit inultum,
Quod pridem latis arvis sine limite raptis
Pro tanto sine iure tenendo denique rure
Que voto debentur, ea iam fraude tenentur,
Vt vindicta satis pateat super his data sanctis,
80Mens hominum si dura recordetur sua iura.
Hoc sollers agito, quid crimine noris ab isto!
De grege vota bonus tibi danda, Quirine, colonus
Secernens vitulam dederat pastoribus illam
Pratis pascendam, post hec in vota trahendam.
85Que bene succrevit formosaque sic adolevit,
Vt nec in armento fuerit similis sibi toto.
Sanctis invidit dominus gregis, hoc ubi vidit.
Hanc tolli iussit, meliorandis quoque iunxit
Armentis reliquis, lucris persuasus iniquis.
90His una dum nocte fuisset iuncta, repente
Mortua sunt iumenta sequenti luce reperta,
Vt, quod spiraret, nil preter eam remaneret.
Redditur extortis tunc demum bucula votis.
Hanc, Melibee, sacris fero vix, ita fortis et acris
95Me trahit ipsa magis. Cur non prevertere mavis?
Vix teneo captam, nec enim sibi vincla remittam.
Nocte mane tamen hac, clausum stabula pecus illac.
Cenabis mecum, tua ferto viatica tecum.