CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaStephanus Rothomagensis

Stephanus Rothomagensis · Medieval

Draco Normannicus — 2.

latín

Gaudet amor verus carum dum novit amicum,
Innatum multis si cor non gestat iniquum;
Sensus enim noster veros discernit amicos
Lex naturalis compellit amare propinquos:
5Est vigor interior mentem qui fallere nescit,
Bisso splendidior, dum lux sibi vera patescit,
Ex vi nature te sic compellor amare,
Rebus secure poteris quod et ipse notare,
Te licet ignotum vultu, circumfero totum
10Omne bonum cupio teneas, talis tibi fio.
Signa quidem mentis sunt talia verba loquentis,
Testanturque meum tibi cor seu vasa lyaeum:
Exponunt mentem ceu flosculus efflat odorem
Promunt ardorem de pectoris igne calentem;
15Hos tibi transmitto versus in pignus amoris,
Ast velut est moris, alios te mittere scito,
Notus cum mihi sis, volo discere carmine quis sis.
Velle meum mulcebit carmen, quod mihi dulce,
Suscipito munuscula quod dat avus tuus unus.
20Sint tibi dulcia, nec tibi vilia conspiciantur,
Aspicis intima, quae tibi proxima iam sociantur.
Littera pingit, quod tibi stringit, carmen amantis,
Vis ea mentis, quam tibi sentis dona tonantis.
Te pietas simul et bonitas aeterna coronet:
25Exterius regat, interius coelestia donet:
Metam nunc pono, cognato me tibi dono.

Sigue explorando

Por su autor
Stephanus Rothomagensis · 6 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

Draco Normannicus — 3. →

Expediente

Autor
Stephanus Rothomagensis
Título
Draco Normannicus — 2.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-draco-normannicus-2--stephanus-rothomagensis-508bc5
Cita recomendada
Stephanus Rothomagensis, «Draco Normannicus — 2.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-draco-normannicus-2--stephanus-rothomagensis-508bc5.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.