Militiae decus et patriae dux en subit astra,
Aecclesie pacisque piae fortissima castra,
Qui patrium ferus imperium non extenuavit,
Sed ducibus vel consulibus prior amplificavit;
5Qui Paridis seu Tindaridis faciem renovabat,
Hectoreum cunctis in eum corpus rutilabat;
Qui clipeatus vel galeatus Mars fuit alter,
Palladis hastam sanguine pastam gessit et alter.
Pectus Achillis protulit illis et feritatem,
10Qui cupierunt aut statuerunt asperitatem
Pectoris eius seu patrias ius prevaricari,
His animosum seque perosum scivit amari.
Hunc sapientia necne scientia laetificabant,
Terrea gloria, celsa palacia condecorabant,
15Non fuit altior aut sapientior ullus in istis,
Quos tegit aetheris aula vel aeris haec plaga tristis.
Novit amabilis et venerabilis esse benignis,
Impenetrabilis, inviolabilis atque malignis,
Sceptriger insignis consul fuit Andegavensis,
20Quem titulis dignis celebret plebs Pictaviensis.
Nec minus hunc referat Normannia terra celebris,
Bellis iam dederat subiectam quam sibi crebris:
Huius fama soli pertransit culmina queque,
Scandit et alta poli, super aethera prosilit eque!
25Terret et haec reges, populos premit ipsa feroces,
Angit et atroces, cupientes frangere leges,
Quas hic sancivit, quas tempnens qui violavit,
Poenis multavit, quas devitare nequivit.
Iusticiae cultor, sincerus pacis amator,
30Iuris sectator, legum firmissimus ultor,
Sola salus patriae, speculum lux atque sophiae,
Artibus imbutus septenis, sensus acutus,
Precluis orator, logicae nec segnis amator,
Rethoricos flores edoctus sive colores,
35Cautus et a puero falsum discernere vero
Multimoda specie perfusus phylosophiae.
In prosa Cicero, versu Maro cederet illi,
In logica Socrates, armis equandus Achilli:
Huic quicquid sciri potuit, credo, patuere;
40Gloria, divitiae, sapientia tanta fuere,
Quanta nec exponi possit, sed nec meditari.
Munde, sed immunde, cunctos tibi qui sociari
Quaeris, et in ventrem transfundere perditionis,
Quam fallax, fidei nullae, vel relligionis
45Sis, hic agnovit, cum tu super alta tulisti
Equoris, ac mortis potum ridens tribuisti.
Parcae, non parcae, quia nulli parcere scistis,
Cedere cur superis hunc tam cito sic voluistis?
Ast tamen huic cimbam Stigii deferte Caronis,
50Qua Flegeton fluvius tranetur perditionis.
Nec saltem videat quae sit domus atra Plutonis;
Elisiis campis quin transeat, ut regionis
Incola florigerae, vitae sociusque perhennis
Gaudeat, arescat donec Langia perhennis,
55Donec sol lunae, vel solis luna laborem
Arripiat, donec perdant utrique colorem,
Donec sol radiis, Phebes umbra vacuetur,
Ac aether stellis celisque solum relevetur,
Sydera vel recubent in aquis, piscesque natabunt
60Aethere, seu volucres ipse super astra meabunt.
Pestis amara nimis viventibus insidiosa,
Mors metuenda malis pestis amara nimis,
Vltima sors superis lex irrevocabilis evi,
Ius patrium cunctis ultima sors superis.
65Nec genus aut species sexus te movit et aetas,
Aurum non movit, nec genus aut species,
Subditur omne tibi quod vescitur aeris aura,
Quicquid in orbe sapit subditur omne tibi.
Cogitur omnis homo descendere per tua iura,
70 Flectere colla tibi cogitur omnis homo,
Nomen in orbe tuum precellit nomina cuncta:
Nam genus omne tremit nomen in orbe tuum.
Huic aliud simile michi non monstraret Homerus,
Non fuit in terris huic aliud simile,
75Hoc domat et populos, reges prosternit atroces,
Obruit insanos, hoc domat et populos.
Legibus atra tuis mors obstat nulla potestas,
Aurum non obstat legibus atra tuis,
Per tua regna cadit quicquid natura creavit,
80 Auras qui carpit per tua regna cadit.
Quis precor Ille fuit, te qui contempnere quivit,
Te qui non sensit, quis precor ille fuit?
Summus et ipse Deus voluit tua iura subire,
Factus homo moritur summus et ipse Deus.
85Quem tibi non subicis, talem quae flectere quisti,
Christum quae flectis, quem tibi non subicis?
Vt tibi cedit inops sic cedit servus et auri,
Dives sic cedit ut tibi cedit inops,
Cedit et insipiens, cedit dialecticus arte,
90 Cedit rethoricus, cedit et insipiens,
Cedit et omne tibi, quod sese vivere sentit,
Quod sub sole iacet, cedit et omne tibi.
Cessit et iste tibi, quem carmen personat istud,
Laus cuius fremit hic cessit et iste tibi.
95Virginis in thalamo Phebus iam clauserat horas,
Bis decies denas, ter sexaginta, ter octo,
Bis quadragenas, semel octo, sed et duodenas.
Sirius ac totidem, bis septem bisque duabus,
Bis quinis, bis sex, bis quattuor inde remotis;
100Imbrifer a Marte mensis septenus in arcem
Caelestis sedis mentem cum consulis huius
Sustulit, ipsius septena luce suborta.