CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMilo Sancti Amandi

Milo Sancti Amandi · Medieval

De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 8.

latín

Navigio quondam medium sulcando per aequor
Ibas, o benedicte Pater, divina monendo
Verba dabas nautis, et semina sancta serebas
Per mare fluctivagum, neque tunc operando vacabas:
Esse imitanda tui credens exempla Magistri,
Qui quondam residens turbas de puppe docebat.
Talibus intento gestis, velut acta loquuntur.
121.0944A| Apparens piscis nautarum visibus ingens
Laetitiam stupidis infudit mentibus amplam,
Retibus et jactis fluidam cepere rapinam.
Quis piscis, Pater alme, tuos non iret ad usus?
Coetus forte prior gaudens procurreret omnis
Obsequium praebere, suum si crederet aptum,
Felix ille foret; maculis conclusus in amplis,
Gaudet nauta, vorax sibi sit quod praeda reperta,
Exsultatque tuam piscis quia venit in escam.
Laetantur remi, depromit gaudia rete;
Nullus non alacer, quia nullus parte carebat.
Lividus ast hostis non passus ut illa manerent
Laetitiae pia vota viris, turbare tridenti
Aggreditur pelagus, fundoque revolvit ab imo
Tempestas inopina ruit, magnusque tumultus
121.0944B| Ingruit, assurgunt undae, quatiturque carina;
Nauta volat sursum, fluctu portatur ad astra,
Inde profunda petit, bibulasque resulcat arenas.
Gaudia tristitia mutant, laetoque propinqui
Omnia dispergunt, jactant amplustria navis,
Corpora nituntur saltem subducere morti.
Servatum Sancto sed hoc pro munere donum est,
Illius ut virtus meritumque nitesceret amplum;
Et quanquam validis turbentur motibus omnes,
Ac proreta suis et quassae impendere cymbae
Auxilium nequeat; non perdunt funditus omne
Consilium, Sanctum sed enim celeranter Amandum
Unanimes adeunt, et opem sibi ferre precantur;
Famine qui dulci pavidos animare suetus
Solatur nautas, promittens experiendum
121.0944C| Clementem Dominum, pellendum pace periclum.
Lassati tandem somno sternuntur inerti.
Ipse etiam justus residens in puppe quiescit.

Sigue explorando

Por su autor
Milo Sancti Amandi · 61 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 8.De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 9. →

Expediente

Autor
Milo Sancti Amandi
Título
De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 8.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-vita-s-amandi-milo-s-amandi-8--milo-sancti-amandi-22177f
Cita recomendada
Milo Sancti Amandi, «De vita S. Amandi (Milo S. Amandi) — 8.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-vita-s-amandi-milo-s-amandi-8--milo-sancti-amandi-22177f.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.