Urbs fuerat quondam, quod adhuc vestigia monstrant,
Tornacus, nunc multiplici prostrata ruina
Funditus, ac turres deflet cecidisse superbas.
Est tamen inde frequens, quod aquis et merce redundat;
Nititur et geminis jam non lapsura columnis,
Namque arce in media templo surgente venusto
Pontificale tenet solium; nec longe remota
Nicasius recubat pretiosa Martyr in urna
Remorum Praesul, felix cui vita coronam
Praebuit, et rutilam fuso pro sanguine palmam.
121.0949B| Quid? multo ad castrum Francorum milite septus,
Dotto Comes rigidus, regali missus ab aula,
Venerat; et quaerulis impleta est curia turmis.
Ecce trahebatur, magna stipante caterva,
Fur vinctus multis multo pro crimine nodis;
Conclamant cuncti; plebs omnis cominus astans
Concinit esse reum: nihil his veniale fatetur.
His turbis Sanctus medium se injecit Amandus:
Flet, gemit, implorat, dolet, ejulat, obsecrat, orat:
Quatenus huic misero misereri et parcere vellent;
Illi cunctipotens misereri ut Christus haberet.
Sed non obtinuit Sanctus quod flendo rogabat.
Dotto Comes tumidus quoniam crudelior omni
Bellua erat, jussitque suo pro crimine furem
Stipite confixum meritas exolvere poenas.
121.0949C| Interea est ductus, suspensus; mox quoque victus
Morte fera tetras animam transmisit ad umbras.
Quid tu, sancte Pater, totum memorande per orbem,
Tunc agis? agnellus pedibus prostratus adhaeres
Saevi nempe lupi, fuge ne te sorbeat ipsum
Erigere ad Dominum; nam quae petis, ipse verenter
Concedens stabilem tribuet dignanter honorem.
Ergo domum Dotto est populo comitante reversus;
Ocyus ad hominem Sanctus celeravit anhelus,
Atque ubi defunctum miserum miseratio vidit
Vivifici mentem firmans spiramine flatus,
Depositum propere cognotam vexit ad aedem:
Quo fuerat solitus portam pulsare supernam,
Sternitur hinc arvis, magis inde propinquior astris;
Atque preces simul et lacrymarum flumina fundit:
121.0949D| Quae quamvis vicina rigent confinia terrae,
Altius ad celsum volitant scandendo tribunal,
Angelico plaudente choro super aethera vectae.
121.0950A| Dicta haec facta probant; verbum completio firmat,
Sanctus enim incubuit precibus, prostratus in arvis;
Nec prius ad finem felix oratio venit,
Donec ambo simul diversis cominus horis
Surgentes starent juncti (mirabile visu)
Mortuus a morte, et Sanctus de pulvere terrae.