CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaOdo Magdunensis

Odo Magdunensis · Medieval

De viribus herbarum — XVIII. Acidula.

latín

Dicimus acidulam, quam Graecus dicit aizon;
sic dici credunt, sapor illi quod sit aceti.
Crescit arenosis in pratis et secus amnes,
hanc avide quidam comedunt in tempore veris
expertumque ferunt, sibi quod fastidia tollat;715
virtus est illi siccans et frigida valde
tertius a medicis datus est gradus huic in utroque.
Hac fugit apposita sacer ignis et herpeta mordax,
et tumor ex oculis tritae cataplasmate cedit.
Ulcera, quae serpunt, cohibet combustaque curat 720
et multum calidae dicunt prodesse podagrae,
si fuerit foliis illius operta virentis
aut cataplasmetur mixta contrita polenta.
Ejus cum roseo succus permixtus olivo
dicitur antiquo capitis prodesse dolori,725
qui dolor est lingua dictus cephalargia graeca.
Omne genus fluxus ventris restringere mire
cum vino potata solet vel mansa frequenter,
hocque modo nimium manantia menstrua sistit,
vel si matrici tritam viridem superaddas;730
sic quoque lumbricos pellit potata rotundos,
taliter et cunctis prodest potata venenis.
Exhilarat visus succus illius inunctos
cum vino variis obstat potata venenis.
Affirmant istam qui secum gesserit herbam,735
quod non appetat hunc letali scorpius ictu.
Auribus expressus si succus funditur ejus
adjuvat auditum mire pellitque dolorem.
Altera vero minor species est istius herbae,
quam sempervivam dicunt, quoniam viret omni 740
tempore, barba Jovis vulgari more vocatur;
esse refert similem praedictae Plinius istam,
nec minus hanc cunctis praedictis posse juvare;
mane solent adeo palpebrae glutine quodam
flegmatis astringi, valeant ut vix aperiri,745
has mire succus herbae deglutinat hujus,
illo si tactae fuerint digitove perunctae.

Sigue explorando

Por su autor
Odo Magdunensis · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De viribus herbarum — XVII. Feniculum.De viribus herbarum — XX. Lactuca. →

Expediente

Autor
Odo Magdunensis
Título
De viribus herbarum — XVIII. Acidula.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-viribus-herbarum-xviii-acidula--odo-magdunensis-ce66ef
Cita recomendada
Odo Magdunensis, «De viribus herbarum — XVIII. Acidula.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-viribus-herbarum-xviii-acidula--odo-magdunensis-ce66ef.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.