CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaOdo Magdunensis

Odo Magdunensis · Medieval

De viribus herbarum — XVII. Feniculum.

latín

Feniculum medici calidum siccumque secundo
dicunt esse gradu, marathrum Graecus vocat illud.
Cum vino cunctis obstat haec herba venenis,680
hac mansa serpens oculos caligine purgat,
indeque compertum est humanis posse mederi
illam luminibus, atque experiendo probatum;
radicum succus oculis cum melle perunctis
pulsa reddit eos omni caligine claros;685
expressus marathri viridi de semine succus
soleque siccatus magnum medicamen habetur
ad quoscunque voles oculorum pellere morbos.
Auribus infusus vermes succus necat ejus,
renibus in ptisana radix decocta medetur,690
cum vino fugat hydropicos potata tumores,
sicque venenatis obstabit morsibus illa,
sic quoque pulmonis obstat jecorisque querelis,
et sic nutrici sumpta fit copia lactis.
Cum vino vel aqua radicum coctio sumpta 695
nefreticis et vesicae morbis medicatur,
urinas purgat et menstrua sumpta resolvit,
vel si trita super pecten haec herba ligetur;
nausea cum vino sumpta sedabitur illa,
fervorem stomachi cum lympha mitigat hausta. 700
Radix illius vino decocta dolores
fomento curat, patitur quos virga virilis,
hoc quoque, si jungas oleum, facit, hocque perungas.
Ictu vel factos subito quoscunque tumores
appositum tantum juncto sedabit aceto. 705
Semen cum vino bibitum veneris movet actus,
hocque modo lateris diros sedare dolores
dicunt aut herbae si sit decoctio sumpta.
Tradunt auctores ejus juvenescere gustu
serpentes et ob hoc senibus prodesse putatur.710

Sigue explorando

Por su autor
Odo Magdunensis · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De viribus herbarum — XVI. Pulegium.De viribus herbarum — XVIII. Acidula. →

Expediente

Autor
Odo Magdunensis
Título
De viribus herbarum — XVII. Feniculum.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-viribus-herbarum-xvii-feniculum--odo-magdunensis-a27fad
Cita recomendada
Odo Magdunensis, «De viribus herbarum — XVII. Feniculum.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-viribus-herbarum-xvii-feniculum--odo-magdunensis-a27fad.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.