Vim Cypero medici calidam siccamque secundo 1585
dicunt esse gradu. Potu depellitur ejus
calculus, urinae purgat laxatque meatus.
Dicit Apollodorus, quod pellere possit abortum,
si mulier foveatur aqua, qua coxerit illum;
asserit hic idem consumere posse lienem 1590
illius fumus, si saepius ore trahatur;
si se sanus homo fumo subfumiget illo,
dicit eum fieri firmum magis et leviorem.
Subvenit alarum vitiis admixtus olivo
succus, sic vitium fugat intertriginis unctum,1595
humores nimios desiccat saepius haustum.
Illius solus pulvis cum melle jugatus
ulcera mirifice vel vulnera putrida purgat,
praecipue pulvis hic ulceribus valet oris.
Si bibitur stomachum confortat debilitatum,1600
hydropicis multum succurrit saepius haustum,
atque per urinas humores purgat aquosos.
Contrito validum cypero si jungis acetum
ulcera, quae serpunt, cohibes medicamine tali.