Paeoniam medici calidam siccamque fatentur,1605
hancque tenere gradum dicunt in utroque secundum.
Splen, jecur et renes cum mulsa sumpta juvabit,
si jungatur ei violenter amygdala trita,
menstrua sic purgat et fluxum detinet alvi.
Illius in vino decoctio saepius hausta 1610
vesicae duros sedat sic sumpta dolores,
et scotosim sic illa juvat stomachique dolorem,
nefreticos eadem multum juvat, ictericosque.
Calculus infantum potu depellitur ejus;
pressuras, inferre solent quas somnia nocte,1615
paeoniae semen, bibitur si saepius, arcet.
Illius radix pueris suspensa caducis
non modicum prodest, Galienus ut asserit auctor;
quendam se puerum narrat vidisse caducum,
aetas cujus erat annorum circiter octo,1620
paeoniae puer hic radicem ferre solebat
appensam collo; quadam vice decidit illa,
moxque puer cecidit, solito qua more ligata
protinus evasit; Galienus vero probare
rem plene cupiens radicem denuo dempsit 1625
de collo pueri, cecidit, viguitque resumpta;
cognita vis herbae fuit hujus sic manifeste.
Ipse Dioscorides cunctis ait esse caducis
aptam, si bibitur vel si suspenditur illa.
Seminis illius ter quinque rubentia grana 1630
cum vino fluxum matricis sumpta coercent;
nigra solent varios matricum pellere morbos,
si totidem dantur cum vino nocte bibenda.
Hujus sunt geminae species, mas dicitur una,
altera, quae minor est, species est femina dicta:1635
radix majoris est palmis longa duabus
grossaque ceu digitus; radix divisa minoris
dicitur in plures radices, haec bene purgat
post partum potata steras vino sociata,
in cunctis reliquis similis vis dicitur illis.1640