CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaOdo Magdunensis

Odo Magdunensis · Medieval

De viribus herbarum — XLIII. Iris.

latín

Iri dat florum nomen color ipse suorum:
coelestis similes sunt nempe coloribus iris.
Illyricam dicunt illam, quia plurima nasci
fertur in Illyria. Vis ejus sicca calensque
dicitur atque gradum dant huic in utroque secundum. 1460
Major vis hujus est in radicibus herbae,
has desiccandas, per frusta rotunda secatas,
sic ut se partes non tangant insere filo,
inque loco sicco fac suspendantur in umbra,
vix aliter totum poteris servare per annum. 1465
Cum vino sedant tussim, praebentque soporem,
si latitans intus sanies praecordia laedit,
pellitur illarum cum vino pulvere sumpto;
cum mulsa bibitus choleram depellit iniquam,
tormina commixto bibitus sedabit aceto,1470
hocque modo sumptis dicunt prodesse venenis,
spleneticis et contractis et frigore laesis
cum vino bibitus pulvis medicabitur ejus,
hocque modo sumptus tardantia menstrua purgat.
Duricias stericas radicum coctio mollit,1475
si subtus tepida foveantur saepius illa;
haec cum clysterio si sit subjecta per anum,
non modicum sciasis dicunt prodesse dolori;
de radicibus his mixto collyria melle
fiunt, quae vulvae pellunt subjecta secundas,1480
inque locis haec fixa cavis syringia curant.
Commixtus melli desiccat vulnera pulvis,
carneque nuda replet, si sit superadditus, ossa.
Pulveris ellebori pars tertia jungitur albi
iris radicum tenui cum pulvere duplo,1485
pulvis uterque simul commixto melle ligatur,
hoc superappositum purgat lentigine vultum,
et papulas ejus istud cataplasma repellit.

Sigue explorando

Por su autor
Odo Magdunensis · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De viribus herbarum — XLII. Marrubium.De viribus herbarum — XLIV. Enula. →

Expediente

Autor
Odo Magdunensis
Título
De viribus herbarum — XLIII. Iris.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-viribus-herbarum-xliii-iris--odo-magdunensis-c76239
Cita recomendada
Odo Magdunensis, «De viribus herbarum — XLIII. Iris.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-viribus-herbarum-xliii-iris--odo-magdunensis-c76239.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.