CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaOdo Magdunensis

Odo Magdunensis · Medieval

De viribus herbarum — LXXV. Spica.

latín

Esse gradu primo calidam siccamque periti
testantur spicam, quae dicitur indica nardus.
Confortat potata jecur, stomachique dolorem
mitigat, et renes illius apozima purgat,2185
vesicam juvat, urinas et menstrua pellit,
ictericis prodest, nocuis humoribus obstat,
quos caput ad pectus transmittit saepe per uvam;
puncturas aufert et morsus interiorum,
in stomacho clausum solet hausta repellere ventum;2190
matricis nimium restringit subdita fluxum.
Cum gelida si detur aqua, sedare tremorem
dicitur haec cordis, et nausea sistitur inde.
Excitat haec venerem cum sapae sumpta liquore,
duricias stericas elixatura resolvit 2195
ejus fomento per partes inferiores.
Lumina si tepida foveantur saepius illa,
affirmant acri prurigine libera reddi,
palpebraeque pili bene confortantur eadem.
Est nardi species, quae Celtica spica vocatur,2200
Celtarum tantum quod nascitur in regione;
omnia quae nardus valet indica, dicitur ista
posse, licet vires videatur habere minores.

Sigue explorando

Por su autor
Odo Magdunensis · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De viribus herbarum — LXXIV. Costus.De viribus herbarum — LXXVI. Thus. →

Expediente

Autor
Odo Magdunensis
Título
De viribus herbarum — LXXV. Spica.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-viribus-herbarum-lxxv-spica--odo-magdunensis-c82251
Cita recomendada
Odo Magdunensis, «De viribus herbarum — LXXV. Spica.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-viribus-herbarum-lxxv-spica--odo-magdunensis-c82251.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.