Costi sunt geminae species: gravis una rubensque 2165
est et amara nimis, haec indica dicitur esse;
altera vero levis, nec amara, colore subalba,
hanc Arabes mittunt, prior utilior medicinae.
Urinas purgant et eis obstantia pellunt,
splen curant et hepar, laterisque fugare dolorem 2170
dicunt, cum vino tepido si sumpserit aeger.
Menstrua purgabunt, si se subfumiget illis
femina, sic etiam vulvae sedare dolorem
dicunt, aut ex his sibi si pessaria subdat;
lumbricos pellunt, purgant lentigine vultum,2175
si tritis cum melle linas, veneremque movere
dicuntur, si sint cum mulsa sumpta tepenti.
Ex oleo costum quo coxeris illine quemvis
ante febris typum, reddes a frigore tutum;
subvenit hoc sciasi membrisque tumentibus unguen,2180
antiquum vulnus cito curat pulvis eorum.