Herba solet lapathi vulgo paratella vocari,
illius species dicuntur quatuor esse,
par tamen est ferme vis omnibus in medicina,1995
omnibus est illis fervens austeraque virtus,
unde quidem stomachum confortat sumpta, soletque
in stomacho clausum per ructus pellere ventum,
sumptaque sicut olus fertur restringere ventrem.
Pruritus mordax scabiesque cutis laceratrix 2000
illius tepido cedunt apozimate fota;
in vino coctae radices et bene tritae
appositae scrophas compescunt parotidasque.
Ejus saepe tepens si coctio gargarizetur
uvas sedabit tumidas dentisque dolorem. 2005
Haec dysentericos potu juvat et ciliacos,
pellitur hac tepida dolor auris si foveatur.
Decoctas valido radices ejus aceto
et tritas spleni superaddito saepe tumenti,
quamvis non modicum reprimet siccando tumorem. 2010
Cum vino vel aqua radicum coctio facta
menstrua restringit potu, lapidesque repellit;
haec eadem juvat ictericos, suspensaque collo
illius radix scrophas nasci prohibebit.