CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaOdo Magdunensis

Odo Magdunensis · Medieval

De viribus herbarum — LXII. Malva.

latín

Dixerunt malvam veteres quod molliat alvum,
esse cacostomacham Sextus Niger asserit illam
atque Dioscorides, tamen interioribus ambo
sumptam sicut olus multum prodesse fatentur,1965
et sic vesicae dicunt illam medicari,
sicque venenosis occurrere potibus illam.
Hi quoque confirmant, malvae foliis salicisque
ex aequo tritis citius meliusque cruentum
sanari vulnus, emplastris quam pretiosis. 1970
Addunt auctores ipsi, quod malva potenter
conquassata juvet adipi commixta vetusto,
unius caulis radix admota dolori
dentis sedat eum; venerem stimulare refertur
haec eadem, femori si lino adnexa geratur. 1975
In lana nigra tectam si gesserit illam
femina, mammarum dicunt occurrere morbis;
scripsit abortivam Thebana Olympias illam,
si resolutus adeps miscebitur anseris illi
et sic subdatur, veluti pessaria, vulvae. 1980
Contritis foliis illius cum sale pauco
egilopas pelles, succoque medeberis ejus
puncturis apium; cui si conjungis olivum,
corpus et inde linas, apium te nulla nocebit.
Decoctam lotio capiti superaddito malvam,1985
sic turpes achoras pelles furfurque nocivum;
decoctis ejus foliis si jungis olivum,
extingues ignem sacrum cataplasmate tali.
Et combusturis illo bene subvenis ignis.
Duricias stericas ejus decoctio mollit;1990
intestinorum causis matricis et ani
haec eadem mire prodest, si subditur illis.

Sigue explorando

Por su autor
Odo Magdunensis · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De viribus herbarum — LXI. Jusquiamus.De viribus herbarum — LXIII. Paratella. →

Expediente

Autor
Odo Magdunensis
Título
De viribus herbarum — LXII. Malva.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-viribus-herbarum-lxii-malva--odo-magdunensis-bafd9e
Cita recomendada
Odo Magdunensis, «De viribus herbarum — LXII. Malva.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-viribus-herbarum-lxii-malva--odo-magdunensis-bafd9e.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.