Elleborum geminas species testantur habere,
album, quod sursum purgat, nigrumque deorsum;1775
vim siccam calidamque tenent et tertius illis
est in utroque gradus, nigro violentius album
dicitur, unde prius dicam de viribus ejus.
Suppositum quocunque modo depellit abortum,
naribus attractus sternutamenta movebit 1780
illius pulvis capitis pellentia morbos;
miscetur confecturis, quae lumina purgant,
et multum prodesse ferunt vitiis oculorum.
Pultibus admixtus mures pulvis necat ejus,
et cum lacte datus est muscis perniciosus. 1785
Dicunt per vomitum varios educere sumptum
humores, veteresque ferunt sic pellere morbos,
purgatur tali vomitu vertigo vetusta,
insanis, melancholicis valet atque caducis,
saepeque curatur sumpto lymphaticus isto. 1790
Hydropicis in principio mire medicatur,
Emundat lepram, tetanum fugat atque podagram,
confirmat tremulos, redeuntia tormina curat,
diversis vitiis stomachi sciasique medetur
et tussi veteri, febribus super omnia prodest 1795
quartanis, annis jam pluribus inveteratis.
Ingenti cura sumpturum Plinius ipsum
admonet, ut septem se praeparet ante diebus,
humectisque cibis corpus bene temperet omne,
nec sero coenet, qui debet sumere mane,1800
et quando sumet, jubet explorare serenam
et calidam claramque diem, ventisque carentem;
observare quidem curam si spreverit istam,
passurum nimios affirmat eum cruciatus,
elleborumque jubet in pultibus antea coctum 1805
aut in lente dari, sic dicit non nociturum;
hocque dari prohibet senibus puerisque tenellis,
mollibus et timidis, animique viris muliebris,
et macris nimium dicit non accipiendum.
In succo ptisanae vel mulsa paneve coctum 1810
sumere praecipiunt alii, sic utile dicunt.
Philo composito fertur scripsisse libello,
qualiter elleborum sit nobis accipiendum,
inque suis Ipocras aphorismis istius herbae
solius meminit, quam noverat utiliorem. 1815
Plures scripserunt hujus de viribus herbae,
et quo sit sumenda modo docuere quibusque;
non tamen inveni, perplura volumina volvens,
ullum, qui certum pondus donare juberet
illius; dixisse satis se, credo, putabant,1820
cum juxta vires, aetates, tempora dandum
jussissent, mihi vero satis non esse videtur
tutum, rem ,subitum quae confert saepe periclum,
commendare dari cuiquam sine pondere certo.
Plinius ut scribit, Themison donare solebat 1825
ellebori dragmas geminas, tribuisse sequentes
bis binas etiam confirmat, non tamen ipse,
pondere quo jubeat sumi, statuisse videtur;
cum tamen ellebori nigri jubeat dare dragmam,
quatuor aut scrupulos, mihi significare videtur, 1830
albi dimidium pondus tantummodo dandum,
quod longe nigro violentius esse fatetur.