« Nympha, tene, o age nympha, tene: meme rapit unda;
nympha, tene, o meme, candida nympha, iuva. »
« Quid quereris? Quid et ipsa times? » « Timeoque querorque
Bistonides matres Bistonidesque nurus.
Orphea diripuere, lyram iecere per undas,
meque vehunt amnes, me maris unda vehit.
IIla ego, proceras summis e montibus ornos
quae traxi et rigidas post mea plectra feras,
quae potui Stygium cantu moilire tyrannum,
tristificum flectens in mea vota canem, 10
illa ego Threicias fugio miseranda cohortes.
Me, dea, me tacito, meme, age, conde sinu.
E11 properant; dumque ipsa loquor, me fila relinquunt,
plectra cadunt : meme pectore conde tuo. »
Illa querebatur, Thressae properare cohortes; 15
nec mora, quae fuerat iam lyra, factus olor.
Excita nani lacrimis nati properabat ad Hebrum,
flebat et attonito Calliopea gradu,
utque lyram et chordas vidit sine honore fluentes:
«Me miseram, haec nati sunt monumenta mei; 20
Iuppiter, exclamat, misero succurre nepoti,
meme Amymallonidum, me petit ecce manus;
haecine avus pateris?» Vix haec: de fìumine cycnus
evolat et niveus per vada cantat olor.
Forma petit coelum, coelo micat aurea; plectrum 25
mansit humi, mater quod studiosa legit,
condit et in tempio, tituli simul addit honorem:
« Threiciae hic sita sunt plectra superba lyrae.
Parnassus tenet haec, casto Parnassus in antro
servat et incolumi stant veneranda fide ». ™