CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIovianus Pontanus

Iovianus Pontanus · Renacimiento

De tumulis — LIX Tumulus Iacobi Solymaei medici Salernitani.

latín

Musas invocat ad exsequias.

Quae liquidos Silari fontes quaeque arva Salerni
irrigua et doctis tecta habitata viris,
quae lauros, nymphae Aonides, Peneida silvam,
Amphrysi et colitis nota in amore vada,
ne, Musae, ne, Pierides, dum condimus umbram,
Paeonio abnuite carmina vestra seni.
Non suci tibi defuerant, Solymaee, nec herbae,
quaeque docent Coi scripta probata viri;
et tamen ut de plebe aliquis, de sorde togata
occidis et vili contumulare solo.
Ne nomen tamen intereat, quo fama supersit,
accipe quae cineri sint monumenta tuo:
« Par Phoebo, par Phoebigenae atque Machaone maior
et melior, tegitur hac Solymaeus hurao».

Sigue explorando

Por su autor
Iovianus Pontanus · 334 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De tumulis — LIII Lyra Orphei auxilium implorat a nimphaDe tumulis — LV Tumulus Thermionillae meretriculae. →

Expediente

Autor
Iovianus Pontanus
Título
De tumulis — LIX Tumulus Iacobi Solymaei medici Salernitani.
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-tumulis-lix-tumulus-iacobi-solymaei-medici-sa--iovianus-pontanus-9ace12
Cita recomendada
Iovianus Pontanus, «De tumulis — LIX Tumulus Iacobi Solymaei medici Salernitani.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-tumulis-lix-tumulus-iacobi-solymaei-medici-sa--iovianus-pontanus-9ace12.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.