135.0509|
135.0509A| Pluribus haec tellus hinc priscae legis alumnis,
Inde novae rutilat, Christi quos gratia salvat.
Hac quoque Magdalene regione Maria renidet,
Daemonibus pulsis, Jesus qua Flaminis almi
135.0509B| Ut ferventer amet patet esse capacem.
Cujus ita Christo placuit dilectio pura,
Ut Stygiis illum redeuntem prima videret;
Et claustris Erebi, violenta lege soluta,
Hic prope Bethaniam tibi, Lazare sancte, sepulcrum,
Unde quater deno postquam te sole retentat,
Mors superis, Domino parens, tremefacta remisit.
135.0510A| Hic domus ecclesia est tua sanctarumque sororum.
Joseph, qui Justus, patria hac consummat agonem,
Quem Christi comites Judae vice sorte legendum
Dignus apostolico censent quia jure nitebat.
135.0510B| Interno tamen arbitrio sors legerit etsi
Matthiam, officium Joseph nihilominus implet
Doctrinae sanctae, supero succensus amore.
Unde furens Judaeorum vesana caterva
Multis hunc agitat probris; ferturque fidei
Potatus titulo nil triste tulisse veneno;
Hicque Deo demum supplet vincente triumphum.