135.0523|
135.0523C| Paneadae civis mulier deprenditur hujus,
Fimbria quam Domini contacta cruore levavit.
Aedis pro foribus, cujus basis aerea, fixa
Constiterat muliebris habens figmenta figurae
Femina, ceu palmas tendens genibusque voluta.
Altera salvificis statuam basis aere gerebat
Compta stola, dextram quasi pergeret ( pro porrigeret) auxiliando.
Hanc secus erumpens humi innascier herba
135.0524C| Crescere ad erasae consueta lacinia vestis,
Quae mox frondentis tetigisset vertice coni,
Pellendos robur morbos capiebat ad omnes,
Nil virtutis habens sacra nisi tacta lacerna.
Perfidus hanc cornu taurus qui obsistere ruptis
Irruerat domino loris, petit, impete vertit,
Figmentique furens proprii simulacra reponit,
Coelitus affulso teritur quod fulmine truncum
Atque notat jugulo divini vindicis ictum.