135.0497|
135.0497D| Excellens tumulo Hierapolis aucta Philippi,
Qui Verbi Patrem, vero de lumine quaerens,
Discere promeruit Genitum Genitoris habere
Fulgorem, parili lucem de luce micando,
Virtutemque Patris Nati virtute nitere,
Atque Patrem in Nato, Natumque in Patre manere,
Et viso Nato, Patrem quoque rite videri.
135.0498D| Hancque fidem Scythiae populis spargens pius implet
Barbaricas largo doctrinae semine terras.
Hinc post ecclesias structas, quas ordine sacro
Disponit, vastis Asiae pia dogmata vitae
Prodigus ore serit, coelique in sede locatur.