CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi sanctorumque Palestinae (Flodoardus Remensis) — Caput XIV. De sancto Asterio.

latín

135.0523|
135.0523A| Asterius quidam praesens erat, urbis alumnus
Romae, patricius natu, splendore senator,
Ornatus meritis, opibus feliciter utens,
135.0523B| Nobilitate vigens, regali stemmate pollens,
At super haec fidei Christi praecelsus amore.
Is praetaxati dum martyris astat agoni,
Excipit et caesum gladio, attollitque verenter
Subjectis humeris, substrata et veste, cadaver
Testis et exsequiis quem dat, mox captat honorem.
Traditur hic multis aliis quoque fulgidus actis,
E quibus id per eum tradunt memorabile gestum.
Paneadam quam Phoenices antiquitus urbem
Dicunt, Caesaream nostri dixere Philippi;
Panius hanc prope mons, cujus radicibus ortus
Jordanis gemino asseritur procedere fonte:
Moris erat mactaretur quo victima certo
Solemnique die fatuis a gentibus illic
Daemonicae, fuco quae fraudis adempta dolosae,
Vanescens, oculis nusquam parere solebat,
Famaque suadebat praesentibus, hostia celsi
135.0524A| Quod mirabiliter peteret penetralia coeli
Contigit Asterium, quondam deceptio talis
135.0524B| Dum geritur, casu praesentem astare profanis
Praestringique videns stupidas phantasmate mentes,
Erroresque dolens hominum, miseratus et orans
Ingemit, atque oculos coelis palmasque repandens,
Invocat interno Dominum clamore potentem,
Integraque fide poscit, lacrymisque profusis
Flagitat, antiqui fallaces arguat artes
Serpentis, miseris removens mortalibus hujus
Praestigii nebulas, arcanaque monstra revelans.
Haec rogitante piis precibus cum fletibus almo,
Ecce superferri subito depromitur anguis,
Victima divinis sublata putata rapinis
Reddita, cunctorum fluvii conspectibus imo.
Sic fidei prece Christicolae resoluta fatiscit
Aetatum falsi tantarum machina ludi,
Ut non hisce locis reparari quiverit error
Amplius, hic clari patefacto lumine veri.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi sanctorumque Palestinae (Flodoardus Remensis) — Caput XIII. De sancto Matthaeo.De triumphis Christi sanctorumque Palestinae (Flodoardus Remensis) — Caput XIV. De sancto Philippo. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi sanctorumque Palestinae (Flodoardus Remensis) — Caput XIV. De sancto Asterio.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-sanctorumque-palestinae-flo--flodoardus-remensis-1123c2
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi sanctorumque Palestinae (Flodoardus Remensis) — Caput XIV. De sancto Asterio.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-sanctorumque-palestinae-flo--flodoardus-remensis-1123c2.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.