CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XXVII. De sanctis Deusdedit, Bonifacio et Honorio episcopis.

latín

135.0785|
135.0785D| Jura Deusdedit inde Patrum subit alma priorum,
Sacrorum clerique altor, revocator, amator,
Dispositor, pax Italiae quo tempore vernat.
Quae, ne securam nimium pigra otia mergant,
Terretur trepido terrae vibrante tremore:
Affinitur vulgus clade impediente vocatos
135.0786D| Patre obeunte rogae, clero stipendia dantur
Hinc pius ac mitis Moysis laude notatus,
Eligitur sacris princeps Bonifacius aris,
Tutor testamentorum, vel templa petentum
Pignora sanctorum levat, atque baptisma dicatum
Erigit, obsequiis digno disponit honore,
135.0787A| Busta ornat, cleroque stipem dependit opimam:
Supplicium reprobos sequitur, victoria justos.
Consule qui surgit patre praesul Honorius actis
Pluribus effulget claris, doctorque benignus
Resplendet cleri, reparatque colitque decorem
Sedis apostolicae, argento sacra domata comit,
Attollitque trabes, templum tegit aere petito,
135.0788A| Edit praeterea plures, stabilitque labantes,
Nomine justorum reparatque ac munerat aedes,
Ditia dona dicat, cumulat, largitur et offert,
Sabbata cuncta sacrat prece, carmine, laudibus effert,
Hinc numerosa polis bona centuplicata receptat

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XXVI. De successoribus beati GregoriiDe triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XXVII. De sancto Germano Antissiodorensi episcopo. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XXVII. De sanctis Deusdedit, Bonifacio et Honorio episcopis.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-9bbb85
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XXVII. De sanctis Deusdedit, Bonifacio et Honorio episcopis.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-9bbb85.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.