CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XXVI. De successoribus beati Gregorii

latín

135.0785|
135.0785C| Gregorianae qua vigebat gloriae
Sabiniani testis est decessio,
Ignita quamvis addat aulae lumina,
Foroque farra det famis sub tempore.
Secutus istum praeminet Bonifacius,
Nec efferenti jura cedens gratiae.
Arcem retentat ac favorem principis
Una meretur, et statuta praerogat
Ut praesulatus sacra fiat aptio.
Successor hujus sorte, jure et nominis
Variis licet gravetur actus cladibus,
Ornare sed legata sudat munia,
135.0786C| Summamque Christi praedicare gloriam,
Hostis profani dissipare insaniam
Fanum unde cuncta quod tenere numina
Stulti putarunt obtinens, eliminat
Portenta divum, sacrat almam regiam
Rectoris aethrae matris atque virginis,
Addens honorem testium Christi omnium;
Hinc festa sancit, et colenda praecipit,
Sectatur orbis, atque ritum suscipit.
Secutus ille colle Gregorius pio,
Propriam catervae gaudet aedem pauperum
Dicare, Christi dote ditans ubere.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XXVI. De sanctis Severo et Egistio caeterisque Ravennae martyribus.De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XXVII. De sanctis Deusdedit, Bonifacio et Honorio episcopis. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XXVI. De successoribus beati Gregorii
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-00f1dd
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XXVI. De successoribus beati Gregorii», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-00f1dd.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.