CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XII. De sanctis Januario, Gordiano et sociis.

latín

135.0761|
135.0761C| Plures beata tergiversator nece
Christi sacravit defuga.
Dum crescit atrox ira victi publicis,
Legat pios custodiis;
Diro prehensum jure Januarium
Tunc Gordiano deputat:
Pii sacerdos regis almus impiae
Datur ferae vicario.
Qui, dum modesto verba corde percipit,
Fidei repletur Spiritu;
Uxore juncta sic Marina nomine
Mox fonte divo tingitur;
Famuli petentes sacra denis quinquies
Dominos sequuntur amplius.
Quae gesta saevo dum feruntur arbitro,
135.0761D| Scriptis utrumque perculit,
Et Gordianum subrogato judice
135.0762C| Antro retrudit publico;
Castam jugalem dans aquas ad Salvias
Servire mandat rusticis.
Clementianus Gordianum sedibus
Vinctum catenis applicat,
Qui, laude Christi fortis atque immobilis,
Plumbo severe caeditur,
Confessionem nec relinquens coelicam,
Cervice coelos obtinet.
Canibus cadaver judice actum pessimo
Custos tegit non dormiens,
Quod christiani nocte milliario
Ab urbe raptum collocant,
Pridem beati martyris quo pignora
Collecta erant Epimachi,
135.0762D| Diesque festo laeta voto compares
Attollit una martyres.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XII. De sanctis Eutyche, Victorino et Severino.De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XII. De sancto Gregorio martyre →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XII. De sanctis Januario, Gordiano et sociis.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-8c406e
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XII. De sanctis Januario, Gordiano et sociis.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-8c406e.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.