CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XIII. De duobus Pelagiis, Joanne quoque et Benedicto episcopis.

latín

135.0773|
135.0773A| Pelagius, modico Patrum moderante senatu
Praemissi mulctae suspectus crimine papae,
Provehitur sacris, seque approbat urbe coacta
Innocuum, monet ac censet ne sorte lucelli
Quis petat Ecclesiae culmen, vel captet honorem.
Ornatus reparans aris, fundamina templis
Instituit, Petrique urnam sub tecta capessit.
Sanctorum sequitur restaurans busta Joannes,
Quae puro colit affectu, veneratur honore,
Impensis ornat, dicat, et non integra supplet.
135.0773B| Hostibus oppressis, patriae tranquilla feruntur
Ingratae, quae pellere opem ventosa laborat.
135.0774A| Is contra retinere ducem, tutarier urbem,
Pacis et usque piae pro munere ad ultima certat.
Mox famis et gladii Benedicti tempora quassant,
Ausoniamque terunt geminae discrimina poenae:
At, miserante Deo, Nilus solatia legat.
Pelagius hunc sequitur pelago moris obitur;
Insurgunt equidem nimiae cum cladibus undae;
Hinc saevis agitur gladiis urbs, inde procellis,
Diluvies, primique putata pericula saecli,
Comere quo valuit nec destitit alma decore;
135.0774B| Hic pater atque Petri argento circumdat et auro
Relliquias, aliisque parat pia xenia templis.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XII. De sancto Populonio .De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XIII. De duobus Philippis imperatoribus et Pontio martyre et sancto Fabiano. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XIII. De duobus Pelagiis, Joanne quoque et Benedicto episcopis.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-6b6d06
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XIII. De duobus Pelagiis, Joanne quoque et Benedicto episcopis.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-6b6d06.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.